Latin
843.5 to 843.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 843.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Item, Si fatum tibi est, ex hoc morbo non conualescere, sine tu Medicum adhibueris, siue non, non conualesces: Et alterutrum futurum est, Medicum ergo adhibere nihil attinet. Pergit autem Cicero: Rectè genus hoc interrogationiIgnauum, atque Iners nominatum est, quod eadem ratione omnis è vita tollitur actio. Pergit rursùs: Licet etiam immutare, vt Fati nomen non adiungas, &eandem tamen teneas sententiam, hoc modo: Si ex eternirate verum hoc fuit, Ex isto morbo conualesces, sine adhibueris Medicum, siue non, conialesces. Itémque, si ex aeternitate hoc falsum fuit, Ex isto morbo non conualesces siue adhibueris Medicum, siue non adhibueris, no conualesces. Deinde caetera. Praetereo Ignauae Rationi affinem esse aliam Interrogationis, aut Sophismatis speciem, quae θερίζωον λόγος, Metens Ratio dicitur, à speciali metendi actione, quae hoc in negotio vsurpa tur. Illa apud Ammonium vt in Dialecticis etiam fuit relata, sic deducitur: Si messurus es, non fortasse metes, fortasse non metes, sed metes omnino: ac pari modo, Si non es messurus, non fortasse metes, fortasse non metes, sed prorsus non metes. Atqui vt, vel metas, vel non metas ex necessitate euenturum est. Quare ipsum fortasse perit, tolliturve, cùm neque in metendi, neque in non metendi suppositione locum obtineat. Agnoscis proinde spectare huc illud, quod Plutarchus vocat πολυθρύλλητον, celeberrimum argumencum, ὅπ πὰν ἀξίωμα ἢ ἀληθὲς ὅσιν, ἢ ψάνδες, Quod omnis Enunciatio aut vera est, aut falsa, defimitè intellige, vt ex iis enunciationibus, quae de futuro Contingenti sunt, id quod iam attigimus, inferatur (nempe alterum semper esse vt verum, ita necessarium) &aduersus quidem tam Aristotelis, quàm Epicuri inculcatum dogma Vt primùm autem heic quoque pauca ex Theologorum mente dicamus, notum est esse celebreis duas hoc in negotio opiniones, quarum vtraque commendanda vel ex Authorum modestia est, dum eò redacti, vt penè videatur admittenda necessitas, profitentur mysterium hoc esse supra humanum captum, agnoscúntque meritò fuisse exclamatum ab Apostolo, Altitudinem esse diuitiarum sapientiae, &scientiae Dei, esse eius iudicia incomprehensibilia, &non vestigabileis vias.