# Opera omnia. Vol. 2 843.8-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 843.8 to 843.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.8

Prior porrò defendit Deum ex omni aeternitate praedestinasse, seu elegisse ex futura hominum massa certum illorum numerum, quibus sine vllis eorum meritis, operibúsve bonis praenisis, & ex pura bonitate aeternam felicitatem decreuerit, reliquos autem repro basse, seu illos damnasse, sed praeuisis nihilominus prauis ipsorum operibus, ad infelicitatem, seu poenas aeternas. Posterior autem tuetur Deum tam praedestinasse aliquos ad gloriam ex praeuisis eorum operibus bonis, quàm reprobasse caeteros ex praeuisis eorum operibus malis. Sic enim res humano modo concepta ferè explicatur: Deus ex omni aeternitate decreuit Mundum condere, & in ipso homines, qui bene, vel malè merendi, scilicet pro vsu rationis, ac libertatis, forent capaces. Decreuit & concedere omnibus hominibus supernaturale auxilium, hoc est, quam appellant Sufficientem gratiam, vt qui pro sua libertate huiusmodi gratia, ad bene agendum, vterentur, ij destinarentur ad gloriam; qui abuterentur, maléque agerent, ij destinarentur ad poenam. Denique & quia praeuidit nonnullo bene vsuros gratiâ, ac in eo statu morituros; reliquos autem vsuros malè, & ne emendatum quidem iri in ipso mortis tempore: idcircò illis quidem gloriam, istis verò poenam decreuit. Cùm vtrique verò opinioni ad Ignauam rationem respondendum sit, videtur posterior, saltem primâ specie, posse se faciliùs ab ea expedite. Nam priori quidem operosum est, tueri in iis libertatem, qui sine praeuisis operibus bonis, efficaci Dei decreto praedestinati fuerint. Cùm enim decretum istud ante cedat omnem voluntatis concursum praeuisum; quî potest voluntas esse libera ad agenGassendi Ethica. dum aliquid, ex quo consequatur aeterna dam natio? Si enim ageret, tum decretum electio nis eluderetur. Sed neque etiam minùs opero sum est tueri illam in Reprobis, siquidem ec ipso, quòd electi non sunt, non possunt, quiequid egerint, in electorum numerum coopta ri. Et damnentur inre ob opera mala: at quì agere possint bona, & non ex necessitate mala; cum antecedenter ad omnem suae voluntatis concursum praeuisum, seclusi ab electione fuerint, iique, quibus sola damnatio, atque adeò operum malorum patratio superesset, relicti?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
