Latin
845
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 845
Unproofread scanNot analysed yet
illud quidem, &quasi signabit in animo suam speciem; sed assensio nostra erit in potestate: eáque, quemadmodum in Cylindro dictum est, extrinsecùs pulsa; quod reliquum est, suapte vi, &naturâ monebitur. Apud Agellium autem Chrysippi verba sunt: Sicut, inquit, lapidem Cylindrum, si per spatia terrae prona, atque deruta iacias; causam quidem ei, &initium praecipitantiae feceris; mox tamen ille praeceps voluitur; non quia tu id iam facis; sed quoniam ita se modus eius, &formae volubilitas habet: Sic ordo, &ratio necessitatis Fati genera ipsa &principia causarum mouet: impetus verò consiliorum, mentiumque nostrarum, actionés que ipsas voluntas cuiusque propria, &animorum ingenia moderantur. Ex quo denique intelligitur Stoicorum sententiam ad priorem illam Theologorum quadantenus accedere. Nam Bbbb 3 Nam illi quoque Theologi praemotionem quandam admittunt, qua nostri animi excitentur; ipsósque, cùm resistere nequeant, adhibere tamen illi assensionem, siue cum Libentia excipere ipsam; quod intelligi etiam potest ex recitato superiùs eximio Epicteti oco, Laborare me febri vult; volo &ego &c.