Latin
845.10 to 845.13
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 845.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ratio à Chrysippo reprehenditur, Quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quadam copulata. Simplex est, Morie tur eo die Socrates. Huic, siue quid fecerit, siue non fecerit, finitus est moriendi dies. At, si ita Fatum sit, Nascetur Oedipus Laio; non poterit dici siue fuerit Laius cum muliere, siue non fuerit. Copulata enim res est, &Confatalis (sic enim appellat) quia ita fatum sit, &concubiturum cum vxore Laium, &ex ea Oedipum procreaturum: Vt, si esset dictum, Luctabitur Olympijs Milo; &referret aliquis: Ergo siue habuerit aduersarium, siue non habuerit, luctabitur; erraret. Est enim copulatum, Luctabitur, quia sine aduersario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captione. eodem modo refelluntur, siue tu adhibueris medicum, siue non adhibueris, conualesces; captiosum. Tam enim est fatale medicum adhibere, quàm conualescere. Haec, vt dixi, Confatalia ille appellat. Praetereo autem hanc responsionem à Carneade reprobari. Nam si omnia, inquit, antecedentibus causis fiunt, omnia naturali colligatione consertè, conextéque fiunt. Quod si ita est, omnia necessitas efficit: Id si verum est, nihil est in nostra potestate. Est autem aliquid in nostra potestate. Ac si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt. Non igitur fato fiunt, quaecumque fiunt. Quae arctiùs conclusa ipse Cicero prosequitur fusius: résque eò rendit, vt intelligamus, tam esse Confatalia, quàm ipsa Fatalia necessaria, quòd etiam causae adiuuantes, &proximae ex aeternis causis aptae, consertaeque ducantur. Praetereo, inquam, vt attexam responsionem ex Gassendi Ethica. Seneca, cùm agens de iis, qui vota, &expiatioQuomodo nes circa Fulmina adhibent, quique comparari Fatum cum cum iis, à quibus Medici adhibentur, possunt Fortuna, &c. Hoc, inquit, habent commune nobiscum, quod noquoque existimamus vota proficere, salua vi, ac potestate Fatorum. Quaedam enim à Dijs immortalibus ita suspensa relicta sunt, vt in bonum vertant, si admotae Dijs preces fuerint; si vota suscepta.