# Opera omnia. Vol. 2 845.14-17

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 845.14 to 845.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845.14

Ita non est hoc contra Fatum, sed ipsum quoque in fato est. Aut futurum, inquit, est, aut non. Si futurum est, etiam si non susceperis vota, fiet. Falsa est ista interrogatio, quia illam mediam inter ista exceptione praeteris. Futurum, inquam, hoc est, si vota suscepta fuerint. Hoc quoque necesse, inquit, est, fato comprehensum sit, aut suscipiat vota, aut non. Puta me tibi manus dare, & fateri hoc quoque Fato esse comprehensum, vt vtique fiant vota; ideò fient. Fatum est, vt hic disertus sit; sed si litera didicerit. Ab eodem Fato continetur, vt literas discat; ideò discet. Hic diues erit; sed si nauiganerit. An in illo Fati ordine, quo patrimonium illi grande promittitur; hoc quoque protinus Fatum est, vt nauiget, ideo nauigabit. Idem dico tibi de expiationibus; effugiet pericula, si expiauerit praedictas diuinitùs minas: At hoc quoque Fato est, vt expiet; ideò expiabit. Attexo haec verò, vt non absimilia Confatalium, Fataliumque exempla ex Seneca, quàm ex Chrysippo habeas. Quanquàm, quod ad Chrysippum spectat, referendae hoc loco sunt, quae fuere illi hoc in negotio Cylindri, atque Turbinis similitudines familiares; ad declarandum quemadmodum libertas in eo constituta sit, vt licet animus à visis, speciebúsve rerum necessariò moueatur, in ipsius tamen potestate sit, vt assensionem illis adhibeat. Rem verò audire ex Cicerone iuuat; lib. 6. cap. 2. qui cùm de Chrysippo illa praemisisset, qua apud Agellium leguntur, & in ipso textu Ciceronis deficiunt, Chrysippus aestutans, laboránsque, quónam pacto explicet, & fato omnia fieri, & esse aliquid in nobis, intricatur hoc modo (ac debuisset adeò illarum similitudinum meminisse) isthaec de illo subiicit: Sed reuertitur ad Cylindrum, & Turbinem suum, quae moueri incipere, nisi pulsa non possunt; id autem cùm accidit, suapte natura, quod superest & Cylindrum volui, & versari turbinem putat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
