# Opera omnia. Vol. 2 845

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 845. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845

illud quidem, & quasi signabit in animo suam speciem; sed assensio nostra erit in potestate: eáque, quemadmodum in Cylindro dictum est, extrinsecùs pulsa; quod reliquum est, suapte vi, & naturâ monebitur. Apud Agellium autem Chrysippi verba sunt: Sicut, inquit, lapidem Cylindrum, si per spatia terrae prona, atque deruta iacias; causam quidem ei, & initium praecipitantiae feceris; mox tamen ille praeceps voluitur; non quia tu id iam facis; sed quoniam ita se modus eius, & formae volubilitas habet: Sic ordo, & ratio necessitatis Fati genera ipsa & principia causarum mouet: impetus verò consiliorum, mentiumque nostrarum, actionés que ipsas voluntas cuiusque propria, & animorum ingenia moderantur. Ex quo denique intelligitur Stoicorum sententiam ad priorem illam Theologorum quadantenus accedere. Nam Bbbb 3 Nam illi quoque Theologi praemotionem quandam admittunt, qua nostri animi excitentur; ipsósque, cùm resistere nequeant, adhibere tamen illi assensionem, siue cum Libentia excipere ipsam; quod intelligi etiam potest ex recitato superiùs eximio Epicteti oco, Laborare me febri vult; volo & ego &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
