# Opera omnia. Vol. 2 846

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 846. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/846
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/846

adeò proinde, vt Libertas iuxta Stoicos ipsos quoque, nihil aliud, quàm Libentia sit, intellecta videlicet ex volubilitate Cylindri, seu in quam Cylindrus, dum vel tantillum moueatur, est pronus. Heinc exsistit illa Chrysippi apud Agellium responsio, ad id quod solet in peccatorum excusationem ob iici. Quanquam ita sit, inquit, vt rationi quadam principali necessario coacta, atque connexa sint Fato omnia; ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, vt proprietas eorum est, ipsa & qualitas. Nam si sunt per naturam primitùs salubriter, vtiliterque ficta, omnem illam vim, quae de Fato ex trinsecùs ingruit, inoffensius, tractabiliúsque transmittunt. Sin vero sunt aspera, & inscita, & rudia, nullisque artium bonarum adminiculi fulta, etiam si paruo, siue nullo fatalis incommodi conflictu vrgeantur, sua tamen saenitate, & voluntario impetu in assidua delicta, & in errores ruunt. Atque hoc quidem praecipuè est, propter quod negat oportere ferri, audirique homines aut nequam, aut ignauos, & nocenteis, & audaceis, qui cùm in culpa, & maleficio reuincti sunt, perfugiunt ad Fati necessitatem, tanquam ad aliquod asylum; & quae pessime fecerunt. ea non suae temeritati, sed Fato esse attribuenda dicunt. Quod superest enim, aliud nihil agit, quàm quòd, vt ait Cicero, aestuat, laborat, intricatur. Neque verò secùs Manilius, quippe & ipse Stoicus, eleganter quidem sic canit: Nec tamen haec ratio facinus defendere pergit, Virtutémve suis fraudare in praemia donis. Nam neque mortiferas quisquam minùs oderit herbas, Quod non arbitrio veniunt, sed semine certo Gratia nec leuior tribuetur dulcibus escis, Quod natura dedit fruges, non vlla voluntas, Sic hominum menti tantò sit gloria maior, Quadcaelo gaudente venit; rursúsque nocenteis Oderimus magis, in poenam, culpamque creatos.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
