# Opera omnia. Vol. 2 847.1-2-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 847.1 to 847.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.1-2

CAPVT IV. Quid sentiendum de Diuinatione, set praesensione rerum futurarum merè fortuitarum. ONGRVVM est porrò iis, quae circa Libertatem iam dicta sunt, subii ciamus aliquid de Diuinatione vt & meliùs pateat Liberum Arbitrium & Epicuri oppugnans sententia destruatur. Principio quod iis verbis ait, Diuinatricem artem, leu Diuinationem non dari; & vt detur, nihilominus ea, quae praedicentur, at euenient, in potestate nostra non fore, conforme est iis, quae ab eo tradi circa admissam Libertatem, sublatámque necessitatem non multò antè vidimus. Quia enim capere non potuit, Oppositarum de futuro contingenti, EnunciaDe Dininationum alteram definitè veram, alteram fal tione. sam definitè esse, & hominem nihilominùs remanere liberum, quasi eligere vtrumlibet possit; cùm tamen, nisi vnum definitè fieri non valeat, ideò cohaerenter negauit diuinationem vllam, praedictionemve vllam certam esse circa futura haec contingentia; quatenus si id, quod praediceretur, esset omnino verum, ac indubium, nullâ ratione posset non fieri; neque adeò oppositum posset vllatenus euenire; vnde & ad vnum foret necessitas, non verò ad vtrumvis libertas. Cùm autem necesse non sit, repetere quidpiam ex iis, quae fusè satis deducta sunt, vt ostenderemus Diuinam Praescientiam, & quae ex illa sunt Varicinia praeclarè constare cum ipsa Libertate arbitrij; ac eâ ratione Veritas eorum, quae Prophetae diuinitùs inspirati praedixerunt, & in Sacris continentur Codicibus, intemerata maneat. Superest solùm 5. plac. 1. peruideamus, quo pacto Epicurus celebrem apud Ethnicos Diuinationem reiecerit. Is ergo imprimis non modò à Plutarcho, verùm etiam 1. de diuin. à Cicerone, copulatur cum Xenophane, qui, cùm Deos assereret, sustulit tamen Diuinationem. Atque id quidem cùm caeteri Diuinationem admiserint, vt Pythagoras, Democritus, Plato; Peripatetici item, Stoicique; isti verè imprimis; nisi quòd Panaetius apud Ciceronem non est quidem ausus negare vim esse diuinandi, sed dubitauit tamen; cùm & plerique ex caeteris non omnia quidem, sed aliqua tamen Dininationis genera repudiarint. Carneades quin-etiam modò hoc, modò illud; adeò vt penè etiam videatur cum Epicuro copulandus, maximéque ob id, quod Cicero habet, dum re- 2. de diuin.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
