# Opera omnia. Vol. 2 847.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 847.1 to 847.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.1

Haec, inquam, responsio esset quidem plana, sed iuuat illam, quam Ammonius paucis habet, subiungere. Cum dicitis, inquit, Si messurus es, non Fortasse metes, Fortasse non metes, sed metes omnino; Quomodo hoc verbum, Messurum esse, vsurpandum censetis? An vt Necessarium, an vt Contingens, seu euentus ambigui? Nam, si vt contingens, seu euentus ambigui, id habemus, quod quaerimus. Si vt Necessarium; Primum, illud concedi vobis, tanquam euidens petitis, quod in quaestione positum est. Deinde, verum prorsus erit, esse illum messurum; neque proinde locus erit dicenti: Atqui metes, aut non metes. Quomodo enim, si alterum ita sit necessariò futurum, vt alterum impossibile sit, locus erit illi, qui dicet, Atqui aut istud est, aut illud? Ad illud autem, quod, Omne enunciatum verum sit, aut falsum, &c. respondendum est iuxta ea, quae paullò antè dicta sunt: admittendo sciicet primùm, etiam in iis oppositis, quae de futuro contingente sunt, esse alterum definitè verum, alterum definitè falsum. Praeclare enim Cicero, Necesse est, inuito Epicuro (adde & Aristotele) alterum verum esse, alterum falsum: vt, Sauciabitur Philoctetes, omnibus ante saeculis verum fuit; Non sauciabitur, falsum. Nisi fortè volumus Epicureorum (adde & Aristoteleorum) opinionem sequi, qui taleis Enunciationes nec veras, nec falsas esse dicunt; aut, cùm id pudet, illud tamen dicunt, quod est impudentius, Veras esse ex contrarijs disiunctiones, sed quae in his enunciata essent, eorum neutrum esse verum. O admirabilem licentiam, & miserabilem inscitiam disserendi! Deinde negando eam Consequutionem, qua deducitur id, quod verum est, necessariò esse venturum, nisi necessitare ex suppositione, quae non obstat, quin liberè, contingentérve euenturum sit. Vnde & conceditur, veram quidem fuisse ex aeternitate hanc enunciationem: Relinquetur in insula Lemno Philoctetes, neque potuisse ex hoc vero, in falsum conuerti; sed nempe supponendo, quod relinquendus esset, cùm absolutè tamen potuisset non relinqui: Quo casu illa Enunciatio, non vera, sed falsa ex opposita suppositione exstitisset.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
