Latin
847.5 to 847.8
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 847.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ne longum faciam, addere lubet, quod Cicero edisserit, cùm docens ex Carneade potuisse Epicurum, sine commentitia atomorum declinatione, &ex admisso quodam animi motu voluntario assertoribus Fati resistere, Ne omnes, inquit, à Physicis irrideamur, si dicamus quidquam fieri sine causae; distinguendum est, &ita dicendum; Ipsius indiuidui hanc esse naturam, vt pondere, &grauitate moueatur; eamque ipsam esse causam, cur ita feratur. Similiter ad animorum motus voluntarios, non est requirenda externa causa. Motus enim voluntarius eam naturam in seipso continet, vt sit in nostra potestate, nobisque pareat; nec id sine causa; eius enim rei causa ipsa natura est. Quod cùm ita sit, quid est, cur non omnis pronunciatio aut vera, aut falsa sit; nisi concesserimus Fato fieri quaecumque fiunt. Quia futura, inquit, vera non possunt esse, qua causus, causas, cur futura sint, non habent. Habeant igitur causas necesse est ea, quae vera sunt; ita vt, cum euenerint, fato euenerint: Confectum degotium, si quidem tibi concedendum est, aut Fato omnia, quae causas habeant, cur fiant, fteri; aut quidquam posse fieri sine causa. An aliter haec enunciatio vera esse non potest, Capiet Numantiam Scipioenisi ex aeternitate causa causam serens, hoc erit effectura? An hoc falsum potuisset esse, si esset sexcentis saeculis antè dictum? Et, si tum non esset vera haec enunciatio, Capiet Numantiam Scipio; ne illà quidem euersâ, vera est haec enunciatio, Cepit Numantiam Scipio. Potest igitur quidquam factum esse, quod non verum fuerit, futurum esse? Nam vt praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore vera fuerunt instantia sic futura, quorum consequenti tempore vera erunt instantia, ea vera dicemus. Nec, si omne enunciatum verum, aut falsum est, sequitur illicò esse causas immutabileis, eásque aeternas, quae prohibeant secus quidquam cadere, atque casurum sit.