# Opera omnia. Vol. 2 847.9-11

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 847.9 to 847.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.9

Fortuitae sunt causae, quae efficiunt, vt vere dicantur, quae ita dicentur, Veniet Cato in Senatum; non inclusae in rerum natura atque Mündo. Et tamen, tam est immutabile venturum, cùm est verum, quam venisse; nec ob eam causam Fatum, aut necessitas extimescenda est. Etenim erit consiteri ne cesse, si haec Enuntiatio, Veniet in Tusculanum Hortensius, vera non est, verum non esse, in Tusculanum venturum Hortensium. Si verum non est, sequitur vt falsum sit, quod isti neutrum volunt: quod fieri non potest. Et sic quidem ille. Intelligi autem ex hoc loco licet, quàm fuisset prope ad ipsum scopum collineaturus Cicero, si agnouisset veritatem, certitudinemque huiusmodi enuntiationum constare posse optimè cum aeterna Dei praescientia. Certè scopulum declinasset, ob quem illum taxans B. Augustinus, Homines, inquit, sacrilegos fecit vt faceret liberos: scilicet humanas actiones non ad Diuinam prouidentiam, sed ad fortuitas referens causas, easque non inclusas in natura, atque Mundo. Quin-etiam in scopulum eundem aliâ viâ tam Aristoteles quàm Epicurus non incidissent, dum vt tam fortuitas quàm liberas causas tuerentur, in illam disserendi inscientiam, quae est à Cicerone mox antè obiecta, abierunt, nihilque absimile habuerunt ridiculo Tiresiae apud Horatium oraculo O Laërtiade, quicquid dicam, aut erit, aut non Atque de his hactenus.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
