Latin
CAPVT IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 849
Unproofread scanNot analysed yet
Affine est, quod apud eunlem Plutarchum, postquàm Empedocles, aliique dicti sunt induxisse Alastoras, Palamnaeos, &alios malos Daemonas (quorum arteis Cels. malas Epicurum contempsisse ab Origene scribitur) tum Epicurei dixisse feruntur ὡς ἀδυνατόν ὅστι φαύλους, καὶ ἀμαρτηπκοὺς ὅντας, μακαρίους, καὶ μακαρίωνας κατα, πόλλὴν τοφλότητα τῆς κακίας εχούσης, καὶ τὸ πριπτωτικὸν τοῖς ἀναιρεπκοῖς, Non posse illos, mali, &vitiosi cùm sint, felices, ac longaeuos esse; quòd prauitati comes sit &caecitas multa, &lapsus proclinis ad ea, quae interimunt. Vbi nequicquam sanè non est, quod de caecitate interseritur. Exinde enim deducitur, quòd tametsi esse concedantur Daemones, non ea tamen perspicacia sint, vt prospicere, praediceréque futura possint. Quia verò solebat plerumque probari Diuinatio ex iis, quae Daemones, seu Genij sese ipsos manifestantes, esse ventura praedicerent, referre illud lufficit, quod cùm Brutus celebrem illam Genij sui apparitionem Cassio Epicureo recitasset; ipse Cassius tum fuisse Brutum hallucinatum declarauit, tum &subiecit, Δαίμονας δʼ οὗτʼ ἔρ πθανὸν, οὗτʼ ὅντας, ἀνθρώπων ἔχριν εἰδος, ἢ φωνὴν, ἢ δύναμιν εἰς ἡμᾶς δήχουσαν. σἷς ἐγωγʼ αν ἐβιλόμεν, ἶνα μὴ μόνον ὅπλοις καὶ ἐπποις, καὶ ναυσὶ τοσαύταις, ἀλλὰ καὶ θεῶν ἀγοραῖς ἐπεθαῤῥούμεν, οσιστάτων ἔργων, καὶ καλλίστων, ἀγεμόνες ὄντες, Daemonas autem neque esse credibile est, neque vt sint, hominum habere aut formam, aut vocem, aut vim, quae ad nos pertingat. Quàm hoc vellem! vt non solùm armis, equisque, &tot, tantisque nanibus; sed ipsorum quoque Deorum fidere possemus auxilio; Nos, qui sumus sanctissimorum, honestissimorúmque facinorum duces! Praetereo heic autem, quod Lucretius habet de iis apparitionibus, quas fieri in locis deserris erat peruulgatum: