# Opera omnia. Vol. 2 849-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849-2

Haec loca Capripedes, Satyros, Nymphasque
tenere
Finitimi fingunt, & Faunos esse loquuntur,
Quorum noctinago strepitu, ludóque iocanti
Adfirmant volgo taciturna silentia rumpi,
Chordarumque sonos fieri, dulceisque querelas
Tibia quas fundit digitis pulsata canentum.
Et genus Agricolûm late sentiscere, cùm Pan
Pinea semiferi capitis velamina quassans,
Vnco saepe labro calamos percurrit hianteis,
Fistula siluestrem ne cesset fundere Musam.
Caetera de genere hoc monstra, & portenta
loquuntur;
Ne loca deserta ab Diuis quoque fortè putentu
Sola tenere: ideò iactant miracula dictis,
Aut aliqua ratione alia ducuntur; vt omne
Humanum genus est auidum nimis auricularum.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
