# Opera omnia. Vol. 2 849.1-5

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 849.1 to 849.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.1

Atque in hac quidem Epicuri sententia reprehendendum minimè est, quòd nimiam illam credulitatem, superstitionemque Gentilium tam circa ipsam diuinationem, quàm circa Daemonas derisit: Verùm id ferendum non est, quòd, vtcumque res de diuinationis veritate se habeat; saltem exstare Daemonas generatim non autumauit. Quippe non Sacra modò Religio, sed ratio quoque id persuadet; vti & reipsâ persuasit iis Philosophis, ex quibus Plutarchus citat nominatim Thaletem, 1, plac. 8. Pythagoram, Platonem, Stoicos (praeter Empedoclem, & alios) quibus asserentibus, ess Daemonas, qui sint auimatae substantiae; itemque Heroas, qui sint animae, seu bonae, seu malae, suis solutae corporibus, solum opponit Epicurum, qui οὐδὲν τύτων ἐγκρίνει, nihil bonorum admittit. Tametsi certè illi errarunt, tam circa substantiam, quàm circa adiuncta, quae attribuêre Daemonibus; in eo tamen bene senserunt, quod aliquos esse fuerunt opinati. Cùm reverò eiusmodi sit, vt nobis plusquàm obiter esse attingenda videatur; ideò abs re fortè non erit, si de Diuinatione dicturi, praemittamus quidpiam de Daemonibus, ad quos illa est solita referri. Suppono autem ipsos esse, quos Scriptura Sacra familiari voce Angelos appellat, ac interdum etiam Daemonia, cùm scilicet de Angelis praeuaricatis loquitur; quibu aliunde attribuit voces Satanae, Diaboli, & alias. Apud Ethnicos familiare est, vt non solùm Daemones, verùm etiam Genij vocentur; tametsi, quia naturae diuinae, aut non-nihil diuinâ inferioris existimantur; solent quoque dici & Dij, & Semidei, & Deorum filij (sed noth tamen, vt purà ex Nymphis) &c. Ne memorem praetereà dici iuxta Aristotelem, Separatas substantias, quatenus incorporeae sunt; iuxta Sectatores, Intelligentias, quatenus intellectu pollent; cùm & Latinè Intelligens idem videatur, quod Graecè δαίμων, si verum sit quidem, quod post Platonem Lactantius, & Macrobius docent, δαίμονας, iuxta Grammaticos dici quasi δαήμονας, id est, Peritos, & rerum scios. Certè & quod Aristoteles ait, non posse quidem insomnia dici θεθπεμπτα, diuinitùs seu à Deo missa; sed posse tamen δαιμόνια Daemonia, ἡ γὰρ φύσις δαιμονία, ἀλλʼ οὐ θεῖα, quòd natura daemonia quidem, at non tamen diuina sit; ita accipi solet, quasi ipsa natura, à qua res omnes fiunt, sit perita, ac rerum scia: καὶ πενορ τὰ μέλλοντα, ac futura etiam prouideat; tametsi eo modo prouisa contingant, quo iaculantem totum diem, mirum non est collineare interdum: Sic nempe docet esse nihil mirum, ex illis tam multis, quae loquutuleiorum, melancholicorumque natura suppeditat visa, ac insomnia; nonnulla interdum euenire, Hoc verò praemisso, vt habeas, quae fuisse circa Daemonas, Pythagorae, Platonis, caeterorum notio videatur; id heic reuocandum in memoriam est, quod superiùs dictum circa Animam Mundi.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
