# Opera omnia. Vol. 2 849.10-12

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 849.10 to 849.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.10

Quod illeic verò additur, Vt Terra in Aquam, Aqua in Aërem, Aër in Ignem transmutatur; sic ex Hominibus Heroas, ex Hecoibus Daemonas, ex Daemonibus Deos fieri: id tum fieri intellige, cùm portiones illae animae Mundanae corporeum amictum assumptum deponunt, & in reliquam homogeneam natu ram quasi refunduntur. Dixi secundum Hesiodum; siquidem Plaro, Pythagoras, & qui illos, tanquam praecipuos Daemonum assertore probant, ea, quae sunt praedita Ratione, in tria dumtaxat genera partiuntur, Deos, Daemonas, Homines. Quo loco notae sunt Xenocratis similitudines, quae à Plutarcho memorantur; vt Triangulorum, dum Aequilaterum tribuit Diis, Isosceles Daemonibus, Hominibus Scalenum. Itemque Astrorum; dum Deos fecit simileis Soli, Daemonas Lunae. Homines Cometis, aliisque momentaneis ignibus Et possemus quidem declarare ex aliis, vt Daemones sint mediae quaedam inter Deos, hominesque naturae; vel vt loquuntur, in Immortalium, mortaliumque confinio; sed nemo luculentiùs id explicet, quàm Apuleius. Is enin rimùm edisserit, vt fiat per ipsos Deorum, hominumque commercium: ac deinde postquàm probauit, vt caeterae Mundi regiones à suis habitantur animalibus (aether enim sidera habet, ignis animalcula illa, de quibus Aristoteles, mare pisceis, caetera terra) ita aërem non debere sibi propriis destitui, quae quidem sint Daemones, subdit; Superest, vt quae tandem, & cuiusmodi ea sint, disseramus. Igitur terrena nequaquam, de uergunt enim pondere; sed nec flammea, ne sursum versus calore rapiantur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
