Latin
85.1 to 85.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 85.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Corporibus, neque tam subtilibus, atque rotundis: Saltem nemo dixerit rorem conuerti in mel; sed praecipuam mellis substantiam substantiae plantarum deberi. Id nempe suadet qualitas mellis, quod provt ex thymo, aliisve collectum fuerit, prae-sefert odorem suauem, aut insuauem; saporem dulcem, aut amarum; vim nutritiam, aut venenatam; &c. Quin &dubitari consequentur potest, an Apes nihil aliud, quàm mel transferant, inque ipsa aluearia condant, vt placet Aristoteli; an ipsae po- loc. cit. Epist. 84 tiùs conficiant, vt aliis Philosophis visum. Quippe Seneca de Apibus loquens, Non sutis, inquit, constat, vtrum succum ex floribus ducant, qui protinus mel sit; an quae collegerunt in hunc saporem misturâ quadam, &proprietate spiritus sui murent. Quibusdam enim placet, non faciendi mellis scientiam esse illis, sed colligendi. Aiunt inueniri apud Indos Mel in arundinum foliis, quod aut ros illius caeli, aut ipsius arundinis humor dulcis, &pinguior gignat. In nostris quoque herbis vim eandem, sed minùs manifestam, ¬abilem poni, quam persequatur, &contrahat animal huic rei genitum. Quidam existimant conditura, &dispositione in hanc qualitatem verti, quae ex tenerrimis virentium, florentium que decerpserint; non sine quodam, vt ita dicam, fermento, quo in vnum diuersa coalescunt. Hactenus ille. Credibile est verò, id, quicquid est liquoris, quod ab apibus ex floribus colligitur, à proboscidula exsugi, transmitti in stomachum, &parte eius in alimentum conuersâ, reliquam in parte idonea perinde absolui, vertique in mel, ac in vberibus Animalium lactescentium, id, quod est ex alimento residuum, vertitur in lac; &intra ipsa aluearia singulis diebus exonerari. An verò ab ipsis ore euomatur, vt post Aristotelem Plinius ait; an aliâ parte egeratur, difficillimum obseruatu puto; tametsi probabile sit parte aliâ egeri, si conficitur, non factum affertur. Quod autem vulgò ferunt, creduntque redire apes in aluearia cruribus alisque onustis; id fabulam sapit, conditioni volatus repugnat, &perinde est, ac si quis capellas non distentis lacte vberibus, sed cruribus, dorsóque onustis autumet redire in caulas.