# Opera omnia. Vol. 2 851.6-9

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 851.6 to 851.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.6

Itaque eò fuêre adducti, vt opinarentur Deo in caelo Regiam obtinenti adesse ministros, siue famulos, quorum interuentu prouideret toti, ac potissimùm inferiori Mundo. Hu iusmodi autem Ministros, quos agnouerunt esse debere actuosas quidem, sed oculis tamen in conspicuas substantias, appellauerunt Daemonas; ac eos, qui adessent speciatim hominibus singulis, Genios: Et conclusisse illos quidem renm veram, esse dubium non potest; certum est enin Daemonas! , Angelosve in Mundo esse, qui & Dei ministri sint, & hominibus specialiter adsint; sed vis tamen consequutionis, siue ipsa Ratio videtur cautè accipienda. Nam quatenus quidem reipsâ Deus ministris vtitur, colligere licet id esse Dei Maiestati magis consentaneum cùm Deus semper eligat, faciatque, quod est optimum. Verùm absolutè censendum non est maiestati Dei repugnare, vt seipso singula agat, singulorumve curam gerat; quippe qui interim & vireis singulorum procurandorum ministris suis tribuat; & coagat etiam, seu non desinat praesens ipsemet omnibus, singulareis quosque attingere effectus. Vtitur ergo Deus ministris; non ob indecorum, impotentiam, indigentiam; sed quia pro isto rerum statu, quo esse Mundum voluit, sic esse congruum iudica uit; qui si voluisset alium ordinem instituere, neque fecisset rem indecoram, neque vllam prorsus aut impotentiam, aut indigentiam fuisset testatus. Hoc proinde modò est interpre tandum, quòd Philosophis Mundus visus est verfecta quaedam Respublica, in qua Deus, vt summus Princeps, cum singulis quibusque rebus, ac praesertim hominibus per huiuscemodi ministros, vt per magistratus intermedios agit. Nimirùm non sic Deus agit, vt Cambyses, qui est seipso solùm praesens Susis, aut Ecbatanis, neque vbivis roto regno ministri Iussa exsequuntur, adest: sed ipse sic agit, vt nusquam non sit suis ministris iussa capessentibus, deferentibus, exsequentibus praesens. Cùm duplex autem sit Prouidentia, vna Generalis, altera Specialis prout de vtraque antè dictum est: Spectat imprimis ad Generalem opinio Aristotelis de Separatis Substantiis, seu Intelligentiis mouentibus caelos.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
