# Opera omnia. Vol. 2 851

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851

Scilicet, vt Homo dicitur mortalis ob solutionem compaginis, qua anima corporis vincitur, licet anima proptereà non pereat; ita contendunt Philosophi Daemonas habendos mortaleis; quòd tametsi pars illorum praecipua, & intelligens aeternùm subsistat; contingat tamen hanc partem seiungi ab eo corpore, cui cohaerens Daemon cense- de Iside & tur. Ex hoc certè esse videtur, quod mox antè Osit. est dictum, Ex Daemonibus Deos fieri: vt de Iside, & Osiride, creditum est olim Aegyptiis; de Hercule, Libero, aliis, vt à Plutarcho obseruatur: cùm & hac ratione interpretari liceat, quod lupiter apud Quidium, Sunt mihi Semidei, sunt rusticae numina, Fauni 1. metam. Et Nymphae, Satyrique, & Monticolae Siluani; Quos quoniam caeli nondum dignamur honore, Quas dedimus certè terras habitare sinamus. Praetereo verò, quod idem Plutarchus commemorat de morte Panos, & de Oraculorum defectu, à nonnullis existimato propter Daemo- de Orac. num mortem contigisse. Attingo solùm, quod def recitat censuisse nonnullos Daemonum aetatem esse annorum nouies mille septingentorum, & viginti: ac Hesiodum nominatim illam extendisse ad centum propriè myriadas, annorum; lum progressu facto ex aetatibus variorum animalium, quae longaeua maximè sunt, tum Nymphas Iouis filias scilicet ipsos Daemonas, longè superuiuere dixit; numerus siquidem annorum esse colligitur nouies centum, ac triginta trium millium, insuperque centum, & viginti. Carmina autem illa Hesiodi, Ἐννία τιι ζάνι γενεαὶ, &c. sunt Latinis vulgaria facta imitato Ausonio: Eidyll. 18. Ter binos, deciesque nouem super-exit in annos, Iusta senescentum quos implet vita virorum, Hos superat nouies viuendo garrula cornix; Et quatuor egreditur cornicis saecula ceruus Aeripedem ceruum ter vincit coruus; at illum Multiplicat nouies Phoenix reparabilis ales: Quem vos perpetuo decies praeuertitis aeuo Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
