Latin
852.5 to 852.6
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 852.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ac vbi vita editâ redeundum est; eundem illum qui nobis praeditus fuit, ra ptare illicà, &trahere veluti custodiam suam ad iudicium, atque illeic in causa dicenda assistere: si qua commentiatur, redarguere: si qua vera dicat. asseuerare: prorsùs illius testimonio ferri sententiam. Et statim: Vt sciatis nihil omninò prae isti custodibus, nec intra animum, nec foris esse secre ti; quandò omnia curiosè ille participet, omniverset, omnia intelligat; &in illis penitissimis mentibus vice conscientiae diuersetur. Hic, quem dico, prorsùs Custos, singularis praefectus, domesticus speculator, proprius curator, intimus cognitor, assiduus obseruator, indiuiduus arbiter, inseparabilis testis, malorum improbator, bonorum probator, si ritè aduertatur, sedulò cognoscatur, reli giosè colatun: (illicò pòst) tibi queat, tum somniis tum signis, tum etiam fortasse coram, cum vsus postulat, mala auerruncare, bona prosperare, humilia sublimare, nutantia fulcire, obscura clarare Sidera aduersa corrigere. Et sic quidem illi. Fuit verò perspectum etiam Ethnicis esse Genios aliquos malos, dictósque proinde κακοαίμονας, vt distinguerentur à bonis, quos &εὐδαιμονας dixerunt, quippe quamuis dicerent quoque virum felicem δ δαίμονα, &infelicem κακοιsαίμονα; simul tamen persuasi fuêre &felicitatem esse à bono Genio, &infelicitatem à malo.