# Opera omnia. Vol. 2 853-3

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/853-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/853-3

narratiunculis, quibus aures crebrò opplentur; ex quibus persaepe, si demas Impostorum fraudeis, veteratorum technas, veneficorum noxas anicularum deliramenta, facilem vulgi credulitatem; vix quicquam veri est, quod reperias. Quod dicendum quoque videtur de specie illa Cacomagiae, quâ genus infelix putat se, vehentibus hircis (vt illa pennatis serpentibus) isse per autas; postquàm narcoticis vnguentis sopiti, viuidissimâ imaginatione somniarunt, & trans ferri se, & conuentibus nefandissimis inreresse. Ex eodem penè genere est, quod aliqui se Lycanthropos putent; cùm melancholico humore superante, efferuescentéque, ferinos mores induunt, & alia id genus similia.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
