# Opera omnia. Vol. 2 853

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/853
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/853

Dicimus nos parciùs pro Angelo bono δδαίμονα, frequentiùs pro malo κακοδαίμενα, nempe ad augendum vim vocis: cùm soleat simplex Daemonis vox pro Cacodaemone vsurpari. Quamobrem autem patiatur Deus esse Daemonas, Cacodaemonásve, qui sint infensi hominibus, eorúmque perniciem procurent, id intelligendum videtur, ex iis, quae superiùs deducta sunt circa eam quaestionem, Cur boniviris mala fiant: Videlicet dici vno verbo potest, pati illos Deum, tum vt viri boni ab iis exerceantur, quò cumulatiore lande digni fiant; tum vt ab iisdem viri mali, quibus pranitas est cordi, plectantur. Hoc vnum addi posse videtur, allici quidem plerumque nos ad vitiosos actus Cacodaemone instigante; at non dcircò tamen nobis praetexendam excusationem, quasi factum Daemonis sit; quando testatur Sacra Scriptura, vnumquemque magis à concupiscentia sua abstractum, illectumque tentari. Vt proinde & agnoscamus, non tam esse à Daemone, quàm à nobis ipsis timendum; & assuescamus temperantiâ fomitem vitij subducere, qui si à nobis abfuerit, frustra Daemon facem supponat. Et vide, vt Poëta id Niso attribuat, quod accommodari huc possit, Dij-ne hunc ardorem mentibus addunt, Euryale? an sua cuique Deus fit dira cupido? Perspecta quoque Ethnicis fuit ἡ Γοητεια, siue praua ars Incantamentorum, atque Praestigiarum, quae ex commercio Daemonum addiscitur, & exercetur: nisi quod multum fabularum intermistum vbique est; idque exaggerantibus praesertim Poëtis; vt quod Canidia indignabunda An quae mouere cereas imagines, Vt ipse nosti curiosus, & polo Deripere Lunam vocibus possim meis, Possim crematos excitare mortuos? &c. Quódque Medea inuocabunda, Nox, ait, arcanis fidissima, quaeque diurnis Aurea cum Luna succeditis ignibus Astra; Túque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris, Adiutrixeque venis; cantusque, artesque Magorum;

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
