# Opera omnia. Vol. 2 855.17

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 855.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.17

Quod quoniam non fit: somnia diuina putanda non sunt. Pergit: Iam verò quid opus est circuitione, & amfractis, vt sit vtendum Interpretibus somniorum potiùs, quam directò. Deus, siquidem nobis consulebat, Hoc facito, Hoc ne feceris, diceret: idque visum vigilanti potiùs, quam dormienti daret. Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse somnia? Aliquot somnia vera, inquit Ennius; sed omnia non est necesse. Quae est tandem ista distinctio: Quae vera, quae falsa habet, Et, si vera à Deo mirtuntur CCec 2 mittuntur, falsa vnde nascuntur? Nam si ea quoque diuina, quid inconstantius Deo?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
