# Opera omnia. Vol. 2 855.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 855.5 to 855.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.5

Hoc verò obiter reuocat in imentem, quod Hecataeus apud Eusebium narrat, se iter ad mare Eryhraeum faciente, cùm tota multitudo ad nutum Auguris auem obseruantis constitisset, ac Mosomachus Iudaeus causam requisiisset, augurque respondisset, Si auis quidem ibi constaret, expedire, vt omnes eo in loco haererent; sin progrederetur, pergerent: sin reuolaret, regrederentur; tum Iudaeum nihil cunctatum auem sagittâ confixisse; Auguréque, & aliis indignantibus, excepisse, Quid deliratis miseri? & volucri in manus sumptâ, Isthaec ne, inquit, quae suae saluti prouidere potis non fuit, sani aliquid desuscepto à nobis itinere praenuntiare potuit? Quanquam, ne in his immorer, obseruandum est potiùs, duo quaedam, esse fundamenta praecipua, quibus insinuatum iam est huiusmodi arteis haberi innixas: Vnum, Experientiam, quae omni ratiocinio praehabenda sit, cùm nul la esse vera ratio, cui experientia refragetur, possit. Alterum Prouidentiam, quâ par esse ducunt, vt cùm nostrâ intersit futura praenosse, ea diuinitùs praesignificentur. Verùm, quod spectat ad Experientiam; si ea quidem constans deprehenderetur, nulla prorectò foret ratio, quae concedere illi non deberet: At quàm saepe quaeso opposita illis, quae praedicuntur, eueniunt? Nemini certè attendenti, non licet similia illi dicere; Flaminius non paruit auspiciis; itaque periit cum exercitu: At anno pòst Paulus paruit: num minùs cecidit in Cannensi pugna cum exercitu? Et tursùs; Quid ego Haruspicum responsa commemorem? Possum equidem innumerabilia, quae aut nullos habuerunt exitus, aut contrarios. Hoc cinili bello, Dyj immortales!quàm multa luserunt! Quae nobis, &c. vides tamen omnia ferè, contra ac dicta sunt, euenisse. Ita Cicero, quem videtur imitatus B. Cypriauus, dum Regulus, inquit, auspicia seruauit, & captus est: & Mancinus religionem tenuit, & sub iugum missus est: & pullos edaceis Paulus habuit, & apud Cannas tamen caesus est. C. Caesar, ne ante brumam in Africam nauigia transmitteret auguviis, & auspicis retinentibus (quod ex illo quo que relatum mox est) spreuit, & eò faciliùs nauigauit, & vicit. Et fatentur illi quidem non omnia, quae praedicuntur, contingere: excusant que, quòd Diuinandi Ars coniecturalis sit; neque, quòd res interdum, secus ac fuerit praenuntiata, contingat, inferendum sit, artem nullam esse; vt nulla non est Medica, nulla gubernatoria, nulla imperatoria ars, quòd aliquando euentu frustretur.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
