Latin
857.17
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 857.17
Unproofread scanNot analysed yet
Tum quidem ij, qui aliâ viâ fugerant in hostium equitatum inciderunt. Hoc autem eò spectat, vt intelligamus fuisse in Socrate non plusquàm humanam, sed Socrate tamen dignam in apolog. epochen; ob cuius defectum obseruare liceat sequi poenitentiam saepe-numerò, non tam ob id, quod tacuerimus, haeserimus, non egerimus; quàm ob id, quod dixerimus, asseruerimus, patrauerimus.