# Opera omnia. Vol. 2 858.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 858.1 to 858.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/858.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/858.1

Quis verò idem non colligat, ex eo, quòd se Socrates excuset apud Iudices, quod Genij hortatu à publicae rei administratione abstinuerit; ob pericula CCCc 3 pericula illis impendentia, qui accesserint ad Rempublicam: Itemque, quòd Deo cogente obstetricatus quidem fuerit, sed prohibente, nihil genuerit; ob errandi periculum, in quod incidunt, qui dogmata tradunt? Adhaec, quod Simmias apud Plutarchum, memoret se ex Socrate quaesiisse curiosiùs, qualis hic foret Genius: & addat, se ex Socrate responsi nihil accepisse. Nimirùm hoc digito monstrat; noluisse quidem Socratem mentiri, asseuerando sibi Genium separatum adsistere; at noluisse tamen loquendo negare, ne salutaria consilia robur, & gratiam amitterent. Neque enim ipsi deinceps illi fidissent tantopere, qui praedictas Charondae Timarcho, & aliis cladeis, humanâ solùm sapientiâ prouisas opinati fuissent. Rursus, quòd Timarchus ille, qui apud eundem Plutarchum in Trophonij antrum descendit, sciscitaturus de veritate Genij huius Socratici, nihil probabilius accepisse inducatur, quàm quòd huiuscemodi Genij sint portiones animae nostrae, non perinde, vt caeterae depressae in corpus; sed qua ipsum caput veluti circumstent. Videlicet hoc indicat Genium Socratis nihil aliud fuisse, quàm τὸ ἡγεμονικον, principem illam facultatem, quae sobrio vitae genere, & sapientiae studio pura seruaretur. Denique, quòd Apuleius eò tandem deueniat, vt Socratis imitatione non extraneum quendam Genium, sed animum ipsum colere persuadeat, Et nihil aequè miror, inquit, quàm cùm omnes & cupiant optimè viuere, & sciant non alia re viui, quam animo; nec fierposse, quin, vt optimè viuas, animus colendus sit; tamen homines animum suum non colant. Nec aliud te in Vlysse Homerus docet, qui semper ei co mitem voluit esse Prudentiam, quam Poëtico ritu Mineruam nuncupauit. Igitur hac eadem comitante, omnia horrenda subiit, omnia aduersa superauit. Quippe ea adiutrice Cyclopis specus introiit, sed egressus est. Solis boues vidit, sed abstinuit, &c.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
