Latin
858.5 to 858.7
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 858.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
An-non videtur heic Apuleius imitatus Xenocratem, qui auditor, &successor Platonis, nosse eius mentem, &Socratis potuit; &Aristotele tamen teste, dixit ειδαίμονα, felicem eum, cui obtigisset bona anima; adiiciens, ταύτὴν ἰκάστῳ ἔται δαίμονα, hanc vnicuique Daemonem esse: Quid, quod ipsemet quoque Plato edixit, De praestantissima Animae nostrae specie inquit, ita est sentiendum. Dedit scilicet illam nobis Deus ὥς δαίμονα ἑνάσῳ, vt proprium cuique Daemonem in summa corporis arce habitantem. Et statim, Illum, qui id semper, quod est diuinum curet, ac familiarem Daemonem praeclare cultum habeat sum mè beatum euadere: Sicuti &illud quod apud Clementem Alexandrinum docuit τὴν δʼδαιμονίαν, felicitatem, nihil aliud esse, quàm τὸ α τὴν δαίμονα ἔχειν, habere Daemonem bene affectum; Δαίμονα δὲ λέγειαι τὸ τῆς ψυχῆς ἡμῶν ἡγεμονικὸν, Damonem verò Animae nostrae partem principem ap pellari. Citarem in eandem sententiam Tyrium Maximum, cùm adiri Oracula proprio consilio spreto non vult; sed ex Graecis quidem id prae terea sufficiat, quod Aphrodisiaeus aliquoties habet, dum, ἢθος, inquit, ἀνθρώπων δαίμων, κτι Ἡράκλειτον, τουτέστι φυσς, Hominum Daemon, inxta Heraclitum, Indoles, seu Natura est. Ex Graecis dico: nam ex Latinis citare Ciceronem licet, quatenus eius verba sunt, Cùm verò iurato dicenda sententiasit, meminerit Deum se adhibere testem, id est, Mentem suam, qua nihil homini dedit ipse Deus diuinius: Praesertim autem Sene- Epist. 110.