# Opera omnia. Vol. 2 859-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 859. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859-2

Os rabidum, fera corda domans; fingitque premendo. Vt taceam autem talem furorem videri Numine indignum, ac non esse nequiequam illud Ciceronis, Quid habet authoritatis furor iste, quem diuinum vocatis, vt quae sapiens non videat, ea videat insanus, & is, qui humanos sensus amiserit, diuinos assequutus sit: adnoto solùm capira pauca, quibus vanitatis rei admoneamur. Vni est, adfectatio illa edendi Oracula, non prosâ, sed carmine. Retulimus iam, vt Epicurei ea deriderent carmina, tanquam inepta, Deóque indigna: Vide quid Cicero de eildem: Sibyllae, inquit, versus obseruamus, quos illa furens fudisse dicitur: Quoru interpres nuper falsa quadam hominum fama dicturus in Senatu putabatur, cum, quem reuerâ Regem habebamus appellandum quoque esse Regem; si salui esse vellemus. Hoc, si est in libris, in quem hominem, & in quod tempus est? Callidè enim qui illa composuit perfecit, vt quodcumque accidisset, praedictum videretur, hominum, & temporum definitione sublatâ. Adhibuit etiam latebram obscuritatis, vt iidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur. Non esse autem illud carmen furentis, cùm ipsum Poëma declarat (est enim magis artis, & diligentiae, quàm incitationis, & motus) tum verò ea, quae ἀκροστιχῖς dicitur, cum deinceps ex primis versus literis aliquid connectitur, vt in quibusdam Ennianis Qu. Ennius fecit. Id certè magis est attenti animi, quam furentis. Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis literis illius sententiae carmen omne praetexitur. Hoc scriptoris est adhibentis diligentiam, non furentis, non insani Alterum, illa Amphibologia, qua reddebantur Oracula: scilicet quasi illa sapiat calliditatem non plusquàm humanam. Addi eriam posset plurima ex illis, quae celeberrima habentur, esse penitùs commentitia. Certè, cùm prae aliis percrebuerint illa, Croesus Halym penetrans magnam peruertet opum vim; Et, Aio te Aeacida Romanos vincere posse, Cicero docet, prius illud nunquam fuisse Croeso editum, & tam ab Herodoto potuisse, quàm istud posterius ab Ennio confingiCaeterùm autem hoc confictum, & nunquam Pyrrho editum probat, Quia primùm, inquit, Latinè Apollo nunquam loquutus est. Deinde, ista sors inaudita Graecis est. Praetereà Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat pria defensare templa, neque sibi ipsis in periculis Postremò, quanquam semper fuit, ve apud Enauxilio esse mirabiles isti oraculorum editores vanium est, stolidum genus AEacidarum, leant: qui vacet aliis opitulari? Vnum verò addeBellipotentes sunt magi quam sapientipotentes, re lubet argumentorum omnium maximum; plaetamen, hanc amphiboliam versus intelligere porosque huiusmodi Vatum, Antistitum, Theologotuisset, vincere te Romanos, nihilo magis in se, rum, ac Prophetarum, non solùm priscis, sed noquàm in Romanos valere.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
