# Opera omnia. Vol. 2 859.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 859.1 to 859.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.1

cam, dum, Tubeo, inquit, te habere bonam Mantem, hoc est, propitios Deos omneis, quos habet placatos, & fauente is, quisquis sibi se propitiauit Sepone in praesentia, quae quibusdam placent, vnicuique nostrum Paedagogum dari Deum non quidem ordinarium, sed hunc inferioris notae, ex eorum numero, quos Ouidius ait, de Plebe Deos (ita tamen seponas volo, vt memineris maiores nostros, qui crediderunt hoc, Stoicos fuisse: singulis enim & Genium, & Iunonem dederunt) postea videbimus, an tantum Diis vacet, vt priuatorum negotiae procurent: interim illud scito, siue assignati sumus, siue neglecti, & fortunae dati; nulli te posse imprecari quicquam grauius, quàm si imprecatus fueris, vt se habeat iratum. Ad Animi concitationem ex seipso quod attinet, id praetereo, quod ipsum Dei, Mundanae ve Animae esse particulâ supponunt. Nempe ideò volunt esse Animum sua ex natura omniscium, quòd eiusdem sit naturae cum Deo, aut ipsa certè Anima Mundi, quę, quòd vbique praesens sit, nihil sit rerum, quod ignoret. Nam & quamvis non adhuc praesens futuris ipsis rebus sit, praesens est tamen earum causis, nisi proximis, at saltem remotis, quae continuata serie, colligantur cum proximis; sicque, Vt in seminibus (quae Ciceronis verba sunt) vis inest 1. de Diul. earum rerum, quae ex iis progignuntur; sic in causis sunt conditae res futurae. Cúmque animus in corpus immersus, & quasi epoto in ipsa immersione, lethaeo poculo, non perinde omnia, ac ipsamet, cuius pars est, Anima Mundana, peruideat; peruidere tamen eum posse tuentur, aut vi morbi sic concitarum, vt emersionem quasi moliatur; quo modo Aristoteles, inquit Cicero, eos etiam, qui valetudinis vitio furerent, & melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis praesagiens, atque diuinum. Aut si ratione aliquâ placidiore se quasi abducat auocerque à corpore, quod quidem per somnum potissimùm fit; tum enim, vt longè quàm per vigiliam solutior, faciliùs, clariúsque diuinat, & appropinquante etiam morte, cùm iam à corpore solui incipit, multò est, vt ille loquitur, diuinior. Prolixus est locus, quem ex Socrate in Platonis Politia refert Cicero sub persona Fratris, de diuinatione per somnum; ac deinceps, Iubet, igitur, Plato, inquit, sic ad somnum pro- ibid ficisci corporibus affectis, vt nihil sit, quod errorem animis, perturbationemque afferat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
