# Opera omnia. Vol. 2 859.5-8

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, 859.5 to 859.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.5

Ex quo etiam Pythagoricis interdictum putatur, ne fabis vescerentur, quòd habet inflationem magnam is cibus, tranquillitati mentis quaerentis vera, contrariam. Cùm ergo est somno seuocatus animus a societate, & contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura prouidet: iacet enim corpus dormientis, vt mortui; viget autem, & viuit animius. Pertinet huc proinde id, quod habetur postmodùm, dum hanc quoque diuinationem referendam dicit ad naturam Deorum, Aqua, inquit, vt dectissimis, supientissimisque placuit, haustos animos, & delibatos habemus; cumque omnia completa sint, & referta aeterno sensu, & mente diuina, necesse est cognatione diuinorum animorum animos humanos commoueri. Sed vigilantes animi vitae necessitatibus seruiunt, disiunguntque se à societate dinina, vin clis corporis impediti. Rarum est autem quoddam genus eorum, qui se à corpore auocent, & ad diuinarum rerum cognitionem cura omni, studióque rapiantur. Pertinet quin-etiam, quod Cicero ipse; dum Similis, inquic, est error in somniis, quorum quidem defensio repetita quàm longè est: Diuinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorúmque consentientium multitudine completum esse Mundum. Hac igitur mentis, & ipsius diuinitate, & coniunctiore cum externis mentibus, cerni quae sunt futura. Istud, inquam, de animi ex seipso concitatione praetereo; quoniam fabula mera est, tum quod animi supponuntur haustus esse, & partes quędam diuinae substantiae, aut Mundanae animae, vt ex supra-dictis intelligitur; tum quòd aliquid siue per furorem, morbúmque melancholicum, siue per somnum diuinetur. Quippe merus casus cùm sit, quòd interdum quidpiam hac ratione praedictum contingat; neque id magis sit mirum habendum, quàm si quis totum iaculans diem, quod iam diximus, aliquando collineet; & qui in talorum lusu saepè iactat, Venereum aliquando iaciat. Quod enim alioquin futura in suis causis prospici, ob illarum seriem, concatenationemque valeant; id soli Deo, qui condidit, disposuitque omnia, conceflendum est; omnémque aliam sagacitatem, perspicacitatémque longè superat, vt quae ex hominum arbitrio, casibusque innumeris dependent, prouideri possint Quanquam & exempla, quae ad rem confirmandam in ore esse omnium solent, quale est illud de interfecto à Caupone Megaris, aliudque de Simonide, qui ab eo, quem huma uerat, nauigare vetitus est; & quae id genus caetera sunt, quid ni censeri conficta possint?

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
