Latin
859.9 to 859.12
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 859.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ec quis enim ipsorum author, aut penès quem stat, à quo primùm deducta sit enarratorum indubia fides? Porrò illud quoque, vt affine prae tereo, quod de furore diuinitùs, speciatimque immisso aliquibus percrebuit; vt Remigi illi Coponianae classis, qui vaticinatus fuerit, madefactum iri minus triginta diebus Graeciam sanguine, tapinas Dirrachij, &conscensionem in naueis cum fuga, &c. Vno enim ver bo valet generatim, quod de hoc speciatim exemplo habet Cicero, qui ea in classe nauigauit. Ille nimitum ad Fratrem sic: Quid? inquies, remex ille de classe Coponij, nonne epraedixit, quae facta sunt: Ille vero &ea quidem quae omnes eo tempore, ne acciderent, timeba mus. Castra enim in Thessalia castris collata audiebamus, videbaturque nobis exercitus Caesa ris &audaciae plus habere, quippe qui patriae bel lum intulisset; &roboris, propter vetustatem. Casum autem praelij nemo nostrûm erat; quin timeret; sed ita, vt constantibus hominibus par erat, non apertè. Ille autem Graecus quid mirum, si magnitudine timoris, vt plerumque sit, à constantia, atque à mente, atque à se ipse discessit? qua perturbatione animi, quae, sanus cum esset, timebat, n euenirent, ea demens euentura esse dicebat. Vtrum tandem, per Deos, atque homines, magis verisimi le est, vesanum remigem, an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, M. Catonem, Varronem, Copo nium ipsum, consilia Deorum immortalium per spicere potuisse. Reuocant in mentem postrema Dr Dinina per haec verba, Aristotelea illa de diuinatione rionv. somnum, Esse Deum, qui immittat somnia, cùm cap. 5 propter alia, tum propter hoc speciatim subabsur. dum est, quòd non optimis, sapientissimisque, sed vilibus istis, plebeiisque immittat Caeteris itaque praetermissis, attingere heic quidpiam sufficit de Oraculis, vaticiniisve, quę fuisse reddita perhibentur à Sibyllis &Vatibus diuino furore correptis. Triti sunt Virgilian versus, quibus huiusmodi exprimitur furor: