# Opera omnia. Vol. 2 92

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/92

Itaque Epicurus efformatas in nubibus simileis quasi vesiculas videtur συλλογὰς dixisse, existimasséque ex iis, vt ignitis vorticibus maximo impetu delatis, Fulminum naturam constare; idque seu monteis, seu alia, seu etiam nihil feriant (inania proinde, ac bruta) &, siue sursum, siue deorsum, siue obliquè (sed deorsum praesertim) provt sors tulerit, & nubis disruptio facta fuerit, extrudantur. Vortices autem dico, tum propter dictam κατείλησιν, καὶ ἀνείλησιν, tum propter similitudinem expositarum vesicularum; tum quod Lucretius explicans quemadmodum ventus iuuare nubium disruptionem extrinsecùs possit, sic habeat: Est etiam, quom vis extrinsecùs incita venti Incidit in validam maturo fulmine nubem; Quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille Vortex, quod patrio vocitamus nomine ful men. Quin-etiam eadem vtitur voce, cùm interiorem declarans causam generationis fulminis, subiicit ea, quae recitata mox antè sunt, circa nubium necessitatem: His igitur ventis, atque ignibus omnia plena Sunt; ideò passim fremitus, & fulgura fiunt Quippe etenim superâ docui per multa vaporis Semina habere cauas nubeis; & multa necesse st Concipere ex Solis radiis, ardoréque eorum. Hic vbi ventus eas idem, qui cogit, in vnum Forte locum quemvis, expressit multa vaporis Semina, séque simul cum eo commiscuit igni; Insinuatus ibi Vortex versatur in alto, Et calidis acuit fulmen fornacibus intùs. (Nam duplici ratione accenditur; ipse suapte Mobilitate calescit, & e contagibus ignis, Inde, vbi percaluit vis venti, vel grauis ignis Impetus incessit, maturum tum quasi Fulmen Perscindit subitò nubem, ferturque coruscis Omnia luminibus lustrans loca, percitus ardor. Cùm subiiciat porrò Epicurus, contingere posse, vt Fulmen aliis quoque paretur modis; idque quod ad inflammationem potissimùm attinet; idcircò Lucretius duos alios subiungit. Prior sic habet:

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia.
