# Opera omnia. Vol. 3 100.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 100.1 to 100.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/100.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/100.1

Sapientiùs profectò Philosophi illi, quos paulò antè nominaui: qui vt vanitatem simul & incertitudinem humanae scientiae demonstrarent, ita sese comparabant, vt possent tam aduersùs omnia, quàm pro omnibus dicere. Ex hoc sanè effectum est, vt cùm deinceps incubuisset munus profitendi Philosophiam, & quidem Aristoteleam in Aquensi Academia per sexennium integrum: id quidem semper praestiterim, vt possent Auditores mei probè tutari Aristotelem: at Appendicis tamen loco placita etiam tradiderim, ex quibus Aristotelea dogmata prorsùs eneruarentur. Certè enim vt illud praestare cuiusdam erat necessitatis, habita ratione locorum, personarum, ac temporum: sic istud non omittere candoris fuit ingenui, quod assensus cohibendi vera exinde ratio pararetur. Hac ratione videlicet Auditores admonebantur, ne quid temerè pronunciarent: cùm nullam esse adeò receptam speciosamque propositionem & opinionem viderent, cuius non posset opposita ostendi aequè probabilis, vel vt plurimùm etiam probabilior. Atque in hoc quidem mihi visus sum Aristotelem potiùs imitari, quàm iuratissimi illius Sectatores faciant. Isti enim ratum habentes quicquid Aristoteles in quacumque materia sanciuit, illud mordicùs arreptum tuentur, piaculoque egere putant, si tueantur oppositum, & quaestionem propositam in vtramque edisserant partem. At verò ipse Aristoteles, quemadmodum Cicero in Oratore testatur, Adolescentes in Thesi, non ad hunc morem Philosophorum tenuiter disserendi: sed ad copiam Rhetorum in vtramque partem; vt ornatiùs & vberiùs dici posset, exercuit. Quid ego praestiterim in vtramque partem, aliorum esto iudicium. Vnum in confesso est, non debuisse me quidpiam in publicum emittere ex iis, quae sunt à me pro Aristotele disputata: cùm ecce Mundum iam compleant, quae ab Aristoteleis proferuntur volumina. Satis ergo visum est illis permittere lucem, quae edisserui in oppositum. Neque vero propteteà erit quod me quispiam Dogmaticum credat: cùm etsi vnam dumtaxat partem dogmatico more hîc defendam: praemonuerim tamen alteram idcircò suppressam à me, quòd satis superque habeatur ex Authoribus Aristoteleis. Sanè cùm rerum veritatem perspectam esse Mortalibus mihi non persuadeam: absit vt venditare velim pro compertis ea omnia, quae videor hîc asserere.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
