Latin
101.1 to 101.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 101.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Certè sic illius Censurâ censenda censeo haec omnia, vt si ipsa quidpiam, quod non spero, fortassis improbauerit, illud ego, quod verum est, censear Diris primus deuouisse. Hoc vnum dumtaxat obtestari velim, si cuipiam fortè stomachum moueant vel liberiores quidam tituli, quos Exercitationibus praefigo, vt expendat paulò attentiùs qua ratione me explicem. Id nisi faciat, cur ego studeam placitura ipsi scribere, qui lecturus solummodò est, vt improbet, carpat, &conuellat? Sin faciat: optimè coniicio fore, vt causâ per ipsum non cadam: cùm perpetuò, nisi fallit spes, Scripturae, Patrum, Conciliorum Veritatem, Authoritatem, Maiestatem defenderim. Vt vt faciat, nouerit non esse me adeò pusilli tenellique animi, vt credam cuiusvis esse asserere quod sit dogma, quis Fidei articulus. Ecclesiae credo: at non cuivis Sciolorum huiusmodi, qui nisi aliunde reiicere possint quod gustus ipsorum non probat: prouocant statim ad sacram Scripturam, haeresimque esse pronunciant. Verum satis multa de his, Nunc posterius quod attinet caput: Meas hasce elucubrationes indigitandas censui titulo EXECITATIONVM; quòd hac ratione exercuerim &animum &ingenium. Imprimis enim videbatur magno mihi opus esse animo ad emergendum vnde tam pauci conarentur assurgere: ad exuendos tot habitus, quos ex vulgi contagione ab infantia iam contraxissem: ad excutiendum ignobile iugum tam inueteratae huius, quàm generalis praeoccupationis: &quod grauius longè videbatur, tum, cùm neminem reperirem, qui conatum hunc meum probaret: imò cùm penè ab omnibus quotquot docti habebantur, exsibilarer, &infami commonstrarer digito. Deinde verò ingenij vis magna etiam contentione videbatur esse exserenda, vbi vel nouis opinionibus authoritatem conciliare, vel obsoletis suam gratiam oportuit restituere. Praesertim verò cùm illic nullus sese offerret Mercurius, qui viam patefaceret, nulla Ariadne, quae ex gyris penè inextricabilibus expediret: hîc autem (quòd penè vestigia Priscorum deficerent) cùm vel diuinandum foret, quae mens, quae ratio illos permouisset, vel noua essent plurima tentanda, quibus, quas nudas habemus ipsorum opiniones liceret defendere. Hinc &Exercitationes inscripsi PARADOXICAS, quòd Paradoxa contineant, seu opiniones praeter vulgi captum. Quanquam vulgus hîc intelligo non plebeiorum hominum quid enim Asino cum lyra?) sed Philosophorum communium, quibus ingenium est ita vulgare, vt vulgi instar Barbariem inclament quicquid praeconceptis semel opinionibus aduersatur. Cùm autem viderem Aristoteleos &numero, &pertinaciâ caeteros omnes longè superare: ratio profectò in promptu est, cur negotium mihi sumpserim ADVERSVS ARISTOTELEOS.