# Opera omnia. Vol. 3 101.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 101.5 to 101.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/101.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/101.5

Quòd si quispiam fortè ex me quaerat, quamobrem inscripserim aduersus Aristoteleos, non aduersus Aristotelem, cuius tamen doctrinam videor ex professo impugnare; nouerit me potissimùm tribus adductum argumentis. Primùm quòd opera illa, quae hîc persequor, non tam ex rei veritate credam esse Aristotelis, quàm ex opinione Aristoteleorum. Maior quippe, meo iudicio, Aristoteles vir fuit, quàm vt ipsi adscribi debeant tam indigna opera. Alterum, quòd isti non tam Aristotelis, quàm suam, & expressae menti Aristotelis repugnantem saepè defendant sententiam, v. c. dum tuentur semen, & caelestes globos Animâ destitui, contrà quàm ille expressè asseruit. Postremum, quòd quisquilias, gerrasque quaestionum conglobent in dies, quae Aristoteli in mentem non potuerunt occurrere. Quorsum itaque, dum has insequor, in Aristotele potiùs damnem, quem semper admodum suspexi, quàm in ipsis Aristoteleis? qui absque praeuio examine Aristotelem complectuntur, neque discernunt quid ille nosse, quid ignorare potuerit: quidque ex illo legitimum habeatur; quid adulterinum. Gassendi alia Philosophica. Porrò cùm Philosophia vulgò tractetur quadripartita: & quae pars Physica est, in tria membra subdistinguatur, vt proinde fiant partes Philosophiae celebriores sex, quibus adhuc praemittantur capita quaedam prooemialia, vulgò Prolegomena: Ea propter eas, quae sequuntur, Philosophicas Exercitationes in septem libros digessi, vt ex integro Philosophiae Aristoteleae respondeant. Et ipse quidem LIBER I. in Doctrinam Aristoteleorum vniuersè inscribitur, quòd generales quasdam dumtaxat Exercitationes contineat.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
