# Opera omnia. Vol. 3 103.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 103.1 to 103.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/103.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/103.1

Vnde & videor sectari illos, qui in vrbium obsidionibus fundamenta suffodiunt: vt quibus concidentbus integrae etiam murorum ac turrium moles collabascant. Iam quod spectat ad specialiorem Exercitationum seriem: illam ferè sectatus sum, quam mihi praestituit dispositio vulgatior Philosophorum Aristoteleorum. Sanè quidem si Phisophiam absolutè, & ex meo sensu pertractare constituissem, poteram, vel debueram potiùs ordinem nouum inuehere: cùm ecce iam susque deque transposita omnia sint, si ipsa rerum, quae in Philosophia considerantur, natura spectetur. Quia verò non tam absolutè, quàm comparatè hîc philosophor, insurgendo in doctrinam, quae iam disposita sit: idcircò praescriptam hanc dispositionem tenere oportet: cùm & Venator feram insectetur, seu rectam pergat semitam, seu huc illuc passim digrediatur. Quod autem spectat ipsum corpus singularum Exercitationum: etsi non prorsùs temerè videor istud priùs, quàm illud commemorare: non in hoc tamen sic laboraui, quin malim quidpiam desiderari à scrupulosioribus, quàm vt sapiam tam demorsos vngues. Neque enim eius sum naturae, vt nouennio integro cudam, ac recudam quae visa semel fuerint non omninò esse improbanda. Quicquid molior, aut meditor, alacritatem animi sequor: neque patior illum tam multis diuexari angustiis. Hoc idem porrò intelligas velim propter defectus caeteros, quos haud dubiè notare contendent, si qui volent ostendere me non satis bene illud prouidisse, Carere debet omni vitio, qui in alium paratus est dicere. Certè enim, si ea me vertigo teneret, vt Sectae Princeps haberi vellem, aut magnum in aliqua Secta mihi nomen comparare: id quidem affectandum esset, vt omnia, quae proponerem, cohaererent bellissimè, numerisque omnibus absolutissima forent. At cùm nugas dumtaxat meas propalare hîc studeam, & quae me mouerint rationes Aristotelem deserendi, fide ingenua simplicique ob oculos ponere: Cur non longè praetulerim delirus inersque videri, quàm sapere & ringi? quàm, inquam, sic memet vexare, vt si quidpiam, exempli gratiâ, in prioribus Exercitationibus, aut Libris proponam, cui deinceps videri possim in sequentibus contradicere: nihil intentatum relinquere debeam, vt illud tandem possit excusari? Nisi fortè si quid, vt sum homo, & natiua (quod satis sentio) caligine obrutus, si quid, inquam, hodie prauè sensero, crastina luce, si videbitur, minimè ausim recantare. Maiorem mihi libertatem permisi, ac sumpsi, quàm vt metuens sim huiusmodi reprehensionis.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
