# Opera omnia. Vol. 3 104-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, HACTENVS EPICVRVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/104-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/104-2

Quippe si habere posset Liber hic Genium, quo viueret: optarim ego te maximè Posteris esse commendatum. Sed vtcumque sperare liceat: mihi certè satisfecero, si in quotcumque Libellus iste peruenire poterit manus persuasero te vnum ex magnis (quos quidem mihi cognoscere licuit) aetatis nostrae hominibus. Maximè verò si aetatem tuam iam senescentem hac qualicumque lectione recreauero: neque enim sic fortè ridebis hunc meum conatulum, quin suaue habeas me absentem hoc libro tecum sic colloqui, vt solebam praesens & ruri, & domi, sed praesertim in apricis illis, oliuetisque Aquensibus. O foelicia tempora: quando nobis sic ridere histrioniam licuit, quam seu veram, seu affectatam vniuersus exercet Mundus: quando inter philosophandum tam saepe licuit dicere, Soli sumus, licet nobis verum disquirere sine inuidia! Verùm, Quis desiderio sit pudor, aut modus Tam cari capitis: Redeo ad Librum, quem mei loco praesentem habebis, & in quo Gassendi tui leges & agnosces Genium. Certè etsi nullus alius lecturus fuerit, aut probaturus: mei me tamen proptereà laboris minimè poeniteat: dum tibi vni licuerit gratum aliquid exhibere. Hinc optimè concludere posse cum Epicuro videor: qui cùm, testante Seneca, vni ex consortibus studiorum suorum scriberet, Haec ego, inquit, non multis, sed tibi: satis enim magnum alter alteri Thea trum sumus. Bene ergo Vale, MIGALTERI, meque apud Nobilem tuum ex fratre Nepotem, in suprema Aquensi Curia Regium Consiliarium, meique amantem commendatum habe. Datum GRATIANOPOLI in Procuratione, Mense Februario, priore die Bis- sextilium, Anno aerae Dionysianae M. DC. XXIV.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
