Latin
EXERCI
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 106
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsi sunt, qui Sapientiam dehonestantes germanum illius abiecere studium: &speciem illam Sophistices mirum in modum excolentes, tanquam Ixiones aliqui vanam nubem sunt amplexati. Quid ringuntur? cùm nemo sit, qui, si seriò dederit sese istorum Philosophiae, illam ipsam esse arbitratus, quae ita commendari solet laudatis illis sententiis, O vitae Philosophia dux! O virtuti indagatrix, expultriaeque vitiorum! Quid non modò nos: sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? itemque, Est vnus dies bene &ex praeceptis tuis actus, penè toti immortalitati anteponendus; aliisque similibus: non deprehendat breui se oleum, operamque perdere, &vt solent qui thesauros somniant, nihil aliud prehendere, &complecti, quàm inanem auram. Quod me attinet: quoties istam Sophisticen considero, subit in mentem exclamare, Non est haec cultrix Animi, &Sapientia dici lure nequit. ac rursus, O humani generis lux! ô via prima salutis, Praesidium, portus, solamen, regula vitae. O pax, &medicina animi venerabile asylum! Saevior ac potior Supientia nectare! Quis te,