Latin
107.1 to 107.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 107.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Credibile sanè est verita tem, si adesset, sese subducturam; veritam nempe, ne prophanaretur ab hisce frontivagis. Praeclare enim Mimographus, nimiùm altercando, inquit, veritas amittitur. Germanum illius studium, quae vera est Philosophia, compositum placidumque est: potestque comparari Nilo, qui vt lenè fluit, si cunctis ainibus extat vtilior. Et verò in publicis il lis theatricisque congressibus ita feruere animos videas, vt parùm absit saepenumero, quin &faces &saxa volent, furore arma ministrante Pulchra porrò histronia! in qua videre liceat specimen aciei bene institutae: vt in qua primùm eminùs certetur, deinde cominùs confligatur. Pulchrum, inquam, spectaculum in quo videas insurgentem gyris &circuitionibus post dimidiam tandem horam difficultatem attingere, quae à principio poterat vno verbo perspicuè proponi. Sed nimirum ille jam solers Philosophus non habetur, qui media vt ipsi loquuntur, non attexit mediis: &quam difficultatem posset paucis verbis expedire, non protrahit ex meridie in serum vsque crepusculum. Hinc fit (quod est longè grauius) vt vbi nodus difficultatis propositus solutusque est, exsibiletur Aggrediens, qui non possit adhuc aliquid moliri in contrarium, afferreque nouam instantiam aduersus factam solutionem. An non dicas bel lum prorsus esse susceptum contra veritatem? Sed &grauissimum videtur, quòd is, qui opinionem quandam sustinendam proposuit, quantumcumque se vrgeri à veritate sentiat, turpe ducat si cesserit, &palinodiam canere cogatur. Quae vota proinde non vouet, vt quacumque tandem ratione elabatur incolumis? Quasi verò, vt decipi posse humanae est imbecillitatis: ita non sit valde ingenuum, recantare si quid prauè opinatus fueris: &bona fide agnoscere, dareque manus meliora suadenti? Et ille tamen potiùs effutiet quicquid in buccam venerit, quàm vt cessisse videatur. Hoccine autem quaeso est veritatis ergò tantùm disputare? Quis verò cachinnos cohibeat? vbi viderit quempiam norum Decertantium, ad extrema omninò redactum, clamoribus adhuc conturbare omnia, siue etiam scommatibus diuertere mentes auditorum, vt applausus interea fiat: &quò ardentiùs exitum plausumque expetierit, eò impensiùs fingere se aegrè ferre discessionem.