# Opera omnia. Vol. 3 11-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, SECTIO PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/11-2

SECTIO PRIMA. De Vniuerso, seu natura Rerum. 1 TAQVE, vt à Tractatione de Vniuerse & exordiamur, constat sanè id tale dici, quod vniuersa contineat, hoc est, praeter na. istum Mundum etiam alia; vnde Totum quoque, & Omne vocatur, cùm ipsi quoque & Summam Rerum, & Naturam Rerum dicere soleamus. Videmur autem debere primum generatim dicere ex quibus Vniuersum constet: deinde ex quibus tam multa in Vniuerso fiant; tum à quibus fiant, postea quales fiant, denique tum quomodo fiant, tum quomodo etiam intereant.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
