Latin
111.1 to 111.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 111.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam &verba curare deberent, ne foret de sensibus perpetua controuersia. Quorsum enim tantae lites? nisi quia plaerumque dum non assequuntur sermonis proprietatem, hic sibi pro libitu vnum sensum fingit: ille verò alium. Quorsum ergo, si verba non curant, dicunt se verba propriè vsurpare: vulgus autem impropriè? Oportet sanè vt rem quamque propriissimè explicent, qui tam solerter ipsam vocem RES deriuari docent, vel à reor, reris: vel à ratus, rata, ratum. Et mirere iam si vulgi propemodùm misereantur, quòd non intelligat illam suam exactam Grammaticam? Voces commenti sunt barbaras, phrasesque loquendi ineptas, quibus intra Scholarum cancellos ita intumescunt, vt rideant caeteros mortales, quòd non assequantur illarum mysteria. Miseri! qui non perspiciunt garritum huiusmodi nullius esse extra Scholas vsus. Quasi verò nemo valeat perfectè ratiocinari, nisi argumentationem ingenti hispidam barbarie reducere valuerit ad bellum illud barbara? Quod verò interdum repondent loquendum esse, ad rigorem, prorsus non diffiteor: quando sic appositè, vel nescientes, nominant suam illam insipidam, marcidamque frigiditatem. Certè si cum tanto rigore isti Latinè loquuntur: parùm est. M. Tullius, vel T. Liuius loquutus Latinè. Ecce enim significatus vocabu lorum ita detorserunt, vt verba etiam vulgaria, dum ab istis vsurpantur, dixeris tibi videri chymaerarum bombizantium: nor vulgi, quem penes loquendi arbitrium ac norma est. Postremò, vt coarguantur verba magis curare, quàm sensus; efficereque vt cum Seneca exclamare meritò liceat, Nostra quae erat Philosophia, facta Philologia est ex quo disputare docemus, non viuere! non memoro quod quaestiones omnes apud Ari stoteleos de nomine ferè sint, vt ostendere est in promptu, vel in ipso statim Dialectices limine: vt dum quaerunt, An Dialectica scientia, vel ars dicenda sit? An praectica sit, vel speculatiua? An Ens rationis vel aliquid aliud sit obiectum Dialectices? In his enim, &similibus non reipsa differunt: sed diuersa solummodò earundem vocum vsurpatione. Quaesierim solùm, an non argumentum Philologiae clarissimum depromatur ex Battologia, Tautologiaque perpetua, qua vtuntur inter disputandum?