# Opera omnia. Vol. 3 112

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, EXERCITATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/112

Probarentur verè liberi, si deposita praeoccupatione, non magis Aristotelem auscultare in animo esset, quàm Platonem, quàm Democritum, quàm Zenonem, quàm Epicurum. At cùm sic affecti non sint, & de manumissione ne cogitare quidem audeant: cur non potiùs profiteantur se Aristotelica man cipia? Sed ecce, inquiunt, assumimus libertatem examinandi rationes Aristotelis aduersus Platonem, Democritum, & alios. Et verò tamen, quanam, quaeso, ratione examinant? Nimirùm quasi affectati desperatae causae Patroni, qui semper illi deferunt, vitia grauiora dissimulantes. Neque enim Iudices, discepta toresque legitimos agunt: vel certè, si quis fingit se sustinere iudicis personam, vnius tantùm auris est, fertque sententiam praeoccupatus. Ita nimirùm compositus, affectus. que semper est, vt quasi Aristoteles districte gladio semper impenderet, minareturque ius esse in armis: iure, vel iniuriâ causam per illum semper obtineat. At verò inquiunt aliqui, nonne libertas maxima est, posse nos per Nominalium, Thomistarum, Scotistarum discurrere placita: & eam, quae visa fuerit vero similior, sententiam amplecti? Quae precor tamen est illa libertas? Scilicet illis sunt si miles, qui cùm vtcumque discurrere per carceres possint, iactant sese liberrimos. Illa quippe sunt ergastula tantum Peripatetici carceris. Seu Scotistas enim, seu Thomistas clauiger Aristoteles detinet semper sub feru la: &, vt aues caueâ inclusas, saltitare quidem per virgulas patitur: at libero tamen caelo explicare alas non concedit. Neque verò abs re dixi aliquos, non omnes discurrere per aliquot quasi Peripateti corum Sectas. Nam & adhuc aliqui libertatem hanc sibi inuidentes, Diuo Thomae sese addicunt: alij Scoto se mancipant. Ita verò ab illis, fit infirmissimo plaerumque tempore aetatis, priusquàm quid verum sit perspicere valeant. Ac deinde nunquam illis datur attollere oculos, vt agnoscant qui appulere ad Dominicanam familiam, & in verba iurant D. Thomae: futurum fuisse, vt si iidem ac Franciscanam appulissent, iurassent penitùs pro Scoto contra D. Thomam. Adeò sunt iudicia istorum tenui filo pendentia, vt (quem admodùm M. Tullius suis temporibus querebatur) ad quamcumque disciplinam sunt, quasi tempestate, delati, ad eam, tanquam ad saxum adhaerescant: vtque sententiam antecessorum, quam semel adamauerunt, pugnacissi mè defendere malint, quàm quid constantissimè dicatur, exquirere. Nam quod aiunt se credidisse, ac etiamnum credere illis, quos sapientes iudicarint: probarem, vt loquitur ille, si idipsum indocti, & rudes iudicare po tuissent. Iudicare enim quis sit sapiens, videtur vel maximè esse sapientis. Quod item opponere solent, diuino se instinctu adactos, vt institutum profiterentur, in quo huiusmodi virorum doctrinae insistendum foret: maiori quidem cum applausu fortassis exciperetur: nisi, qui partes vtrimque admodùm diuersas tuentur, eodem praetextu se circumuallarent.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
