Latin
113.1 to 113.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 113.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus sanè diuinus simplex, &vnicus est: &veritate vnica, ac simplici existente, adigere homines non potest ad doctrinas oppositas; quarum saltem vna non possit non esse necessariò falsa. Vtcumque verò sese res habeat, sui iuris nequaquam sunt: cùm ab alieno ita dependeant, vt post Aristotelem deieratum, deierent adhuc, &sese deuoueant vel Diuo Thomae, vel Scoto, vel etiam (quod magis mirere) subalternis adhuc nonnullis Sectatorum primoribus. In Thomistica enim Secta Capreolum isti; illi Caietanum, alij alios mordicus tuentur: atque ita de caeteris. Quaeso autem, per adorandum sacrae Sophiae Genium, hoccine est philosophari? Hoc esse Philosophum? In iis quidem, quae spectant ad Religionis in stitutum religiosos non esse oportet. Hac enim in parte gloriosum est captiuare Intellectum in obsequium Fidei, quae vt proponit mysteria praeter omnem rationem credenda: ita sola Numinis probari possunt authoritate. At verò tamen in iis, quae ad rerum naturam spectant, Philosophicaeque sunt speculationis, mentem hoc modo subiicere huius, aut illius hominis authoritati, quàm indignum quaeso est homine Philosopho! Quid ampliùs faciat homo plebeius? aut quid supra vulgi captum Philosophus possideat? Imperitum nempe vulgus facilè illos sequitur, qui facilè fucum faciunt, &eminere existimantur: at cùm Philosophus debeat omnia ratione expendere: quare sic sibi imponi patiatur? Verùm non differt an ex vulgo sis, ar vulgare tibi sit ingenium. Sic enim Seneca praeclarè tam chlamydatos, quàm coronam appellare vulgus solet. Quid humanae tamen conditioni facias? Sequuntur facilè omnes: qui praeire possint, vel etiam per se, solique incedere paucissimi sunt. Quicumque verò huiusmodi sint: illi videntur maximè de Philosophia bene mereri. Liceat quaeso hîc inserere quae scriptor haud ignobilis Philo Iudaeus hac de re habet. Eaetat sanè, inquit, inter caetera Pythagoreorum decreta &illud egregium, quo monemur PER VIAM PyBLICAM NON INGREDI. Non vt feramur per rupes deuias (neque enim laborem pedibus imperat) sed figuratè subindicat nec dictis, nec factis vtendum protritis, &vulgaribus, Id praeceptum obseruarunt, haud aliter quam oraculum, quotquot legitimè sunt complexi Philosophiam.