# Opera omnia. Vol. 3 114-2

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, EXERCITATIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/114-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/114-2

Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor: Et mihi res, non me rebus subiungere conor Verùm non pigeat subiicere alium, etsi multò recentiorem, in eandem sententiam: Nemo putet sibi me addictum. Mihi flecteri mentem Sola solet ratio Ratio dux fida Sophorum. Ac ne nimis longum faciam: attexere postremò iuuat quod eximius Seneca de se tam eximiè testatur, Nulli, inquit, ne mancipaui: nulius nomen fero. Multum magno rum virorum iudicio credo: aliquid & meo vindico. Iam videbis quidem per multos ex Philosophis Aristoteleis iactare se aliquid proprio vendicare iudicio: at illud tamen, quod vendicant, si attendas, aliud non est, quàm quòd iudicio Aristotelis iudicant esse inhaerendum. Illi nempe se mancipârunt: illius nomen ferunt: illius iudicio credunt non multa, sed omnia. Existimant enim Ari stotelem esse lapidem Lydium, quo verita probanda sit: & normam ac trutinam, quae res omnes sint castigandae. Satis esse putant vt quidpiam, tanquam verissimum defendant, si illud videant esse dogma Schola Peripateticae: si in ipso Aristotele vel leuiculum fundamentum habere probetur. Hor freti praesidio, nihil ambigentes quòd subesse falsum valeat, militare parati sunt, gerereque se aduersarios, quaecumque tandem acies opponatur. Scilicet Aristotelem hac etiam in parte non audiunt istud sapienter insusurrantem, Oportet eos arbitros esse, non aduersarios, qui veritatem sunt iudicaturi sufficienter, & rursus, Meliùs se habere necesse est illum ad indicandum, qui tanquam aduersarios, omnes vtrimque rationes oppositas audiat. Veruntamen in confesso est, si quid Aristotele rectè, & in gratiam veritatis monet, à suis non exaudiri: qui aliundè tamen sic authoritate illius ducuntur, vt capistris asini solent: & ad illius doctrinam ita applicantur vt iumenta excaecata ad molam trusatilem Videor fortassis duriusculè in praejudicatam hanc authoritatem inuchi: sed haec nimirùm ipsa est, quàm ille quaerebatur olim ob esse iis, qui discere volunt, seu veritatem agnoscere. Desinunt videlicet suum adhibere iudicium: dum id ratum habent, quod ab eo, quem probant, iudicatum vident. Haec ipsa est, quae quasi onus Aethuâ grauius imminet, quaeque efficiet, vt si veritas oc cultata iampridem sit, periculum non leue sit, ne aeternùm iaceat consepulta. Philosophi certè Aristotelei frustrâ se discrucient, vt veritatem ex profundo eruant, quam al Aristotele credunt iampridem esse detectam. Hinc non ipsi naturae student, sed scriptis solùm Aristoteleis: existimant enim se posse exinde veritatem haurire facilius.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
