Latin
115.1 to 115.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 115.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Admone quantùm volueris oculos potiùs in easdem res, quas ipse Aristoteles sit perscrutatus, coniiciendos: exsibilabunt: quòd non possit quispiam ipso Aristotele videre acutius, An non diceres illos esse quasi Vlyssis socios, qui in porcos transformati aegrè ferebant sibi restitui naturam, formamque humanam. Ecce enim coenum inuenerunt, in quo volutentur, in quo sibi placeant, in quo respuant, ac negligant cultum delica tiorem. Similes Remigibus, Mendicantibusque, quibus vulnera, vlceraque assuefacta suauiora sunt: quàm vt honesto vitae generi, ac instituto praeferenda putent. Id ego nunquam mente repeto, quin videre mihi videar quosdam quasi Simias illius Imperatoris, qui totos dies, cubiculo clauso, muscas acu venabatur, in eoque voluptatem collocabat maximam. Isti quippe totos annos intra Lycei cancellos conclusi, suauissimum ducunt aucupari solùm inanes imagines subtilitate captiuncularum. Haec scabies est, in qua confricanda ita delectantur, vt propterea exire nolint ex suis illis ergastulis. Neque enim sibi permittunt libertatem inuisendi vel Academiam Platonicorum, vel Porticum Stoicorum, vel Hortos Epicureorum. Seligunt dumtaxat opiniones quasdam istarum Sectarum seu adulteratas, seu prorsùs confictas, &impositas: quas, seu stipites laruatos, confodiant, ac transuerberent. Introspicere non dignantur quid illae iucunditatis, varietatisque habeant. Timent ne fortè animos resumant, si semel seriò aduerterint: ac proinde ne cogantur coram Rhadamantho se sistere, vt poenas ferant temeritatis. Nihil mirùm proinde, si Lycaei puluere adeò titillentur, vt illum saepenumerò ad rauim vsque combibant. Imaginati sunt Scholam hanc aequalem esse toti Mundo: imò &esse ipsum Mundum scientiarum, &artium: volunt enim Aristotelem perfecisse Encyclopediam. In ille igitur Mundo Solemque suum, &sua norunt Sidera. Deinde verò quasi somnio iucundissimo delectati fabulas existimant quicquid vsquam extra iactatur. O vulgares animos! similes certè vxori Gelonis Syracusij, quae rogata cur oris foetorem non reuelasset coniugi: quia, inquit, cùm exosculata hominem alium nunquam fuerim, facilè mihi persuadebam omnes homines parem halitum respirare. Et laudabilis quidem foemina propter continentiam: sed obiurgandi tamen homines, &quidem Philosophi, propter tantam socordiam Quidni obiurgandi sint? quando volentes ita puerascunt.