Latin
EXERCITATIO III
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 120
Unproofread scanNot analysed yet
Vera scilicet Philosophia multituditionem: deinde verò subiungere translationem consultò denitat, paucisque est (vt Cicere nem Abenrois, vt, quasi ex vngue Leonem, colligere hinc liceat quàm lepida soleat commenta Commentator comminisci. Sic igitur Graeca lectio propriè redditur Latinè, Post iam enumeratas de Philosophia sententias sequuta est Platonis speculatio, in plerisque Py thagoricis accedens: sed quaedam habens propria, praeter Italicam disciplinam. Nam a puero primùm Cratylo dedit operam, &placiti Heracliti, quae in sensilibus, quòd in perpetuo essent fluxus, scientiam tollebant, cuius ad postremum quoque fuit opinionis: cum Socrate. circa moralia versaretur, de natura vniuersita tis nihil diceret. Audi iam Commentatorem, Et post hoc, quod dictum fuit de modis Philosophiae, inuenta fuit Philosophia Platonis. Et sequebatur illos in multitudine: in vnitatibus autem erat opinionis Italorum. Et primus, qui contigit post Democritum, fuit opinio Herculeorum: scilicet quòd omnia entia sunt semper in fluxis, &quod nulla est in eis scientia. Istas igitur opiniones secundum hos accepimus in postremo: Socrates autem loquutus fuit in moralibus, &nihil dixit de natura. Sic ille. Quaeso te iam (vt ita mihi post illum exclamare li ceat) quaeso te, quis sanae mentis eadem dicat esse haec, &illa? Aristoteles, si reuiuisceret, intelligeret haec, aut posset vel coniecturis ca stigare: O homines valentissimis stomachis, qui haec deuorare potuerunt, &concoquere, &in haec tam ab Aristotelis sententia, ac mente abhorrentia auscultare, quae Abenroes Commentator comminiscitur. Fauete linguis viro tanti nominis, &alteri Aristoteli Caetera vide apud ipsum: iam enim euagor longiùs, qui haec tantùm velim per modum parentheseos apposita, vt intelligere possis, quo iure viguerit tanta Commentatoris authoritas in Aristotele commentando, &in terpretando, ex quo Parisios receptus est. Ex illo ergo praesertim tempore, coeperunt Doctores reiectam dudum à Patribus sacra Theologiae permiscere Philosophiam: vt mirum videri non debeat, si deinceps in caeteris etiam nationibus, ad quas Theologia videtur ex Gallia esse deriuata, nomen Aristoteleum tantoperè increbuerit. Atque id quidem tantò magis, quantò ipsi Theologi, qui primas partes inter doctos occupare existimantur, ex Academia Parisiensi, vt ex equo Troiano prodeuntes, tanti fecerunt Aristotelem, vt lingua, &calamo, perinde ac ferro, &flamma censuerint esse defendendum. Cùm autem ex eo tempore Peripatetica Scholae termini introducti sint in Theologiam, ac proinde, veluti quadam aemulatione, in Medicinam, Iurisprudentiam, &caeteras artes: Cùm ij, qui communiter Philoso phiam profitentur, sint Peripatetici, &qu audiunt, nullam aliam doctrinam edoceantur, in eorum verò, qui docent, Magistrorum verba iurent, iuxta illud Aristoteleum, cuiu &suprà meminimus; Oportet dicentem esse credulum: Cùm proinde paucissimis detur vultum demissum attollere: quia, vt Seneca loquitur, versat nos, &praecipitat traditus per manus error, alienisque perimus exemplis: adde &quia illi penè, proflusque exsibilantur, qui sui iuris fieri contendunt, quibusque est animus vel mutire in gontrarium: Cùm in Scholis in suggestibus, &vbique ferè Aristoteles clametur, ipsumque inficiari vix minore piaculo egeat, quàm negare loannis Euangelium.