Latin
EXERCITATIO IV
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 122
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm Theophrastus, &alij stylum Aristotelis imitati fuerint (si fuit enim Aristoteles aureum flumen fundens, vt Cicero loquitur: fuit &in Theophrasto eloquendi nitor tam diuinus, vt ex eo nomen quoque traxisse dicatur, subscribente Fabio: fuit &Lycon in dicendo tam suauis, &dulcis, vt additione literae vnius sit etiam appellatus Glycon, quod Laërtius memorat) cùm praeterea Theophrastus, &alij multos compoluerint libros sub eisdem titulis, quibus Aristoteles (vt vel colligere licet ex Laertianis Catalogis) potuit sanè temporu tractu inscriptio subrepere vnius pro alio. Sic enim controuertitur, principium ne Metaphysices, itemque librorum de Plantis, &alia sint ipsius Theophrasti, an verò Aristotelis Quid quòd ipse Cicero in libris de finibus non admodum ambiguè testatur libros Moralium Nicomachiorum, qui Aristoteli vulge adscribuntur, tribuendos Nicomacho Aristotelis filio? Ne verò quis obiiceret (quod etiam, num faciunt) Aristotelis stylum &solertiam non video, inquit Cicero, cur non potuerit Patri similis esse filius. Confirmatur hac in parte Ciceronis sententia, tum quòd isti libri, vt iam dictum est, non extant in Catalogo, qui apud Laërtium: tum quòd ipse Laërtius in vita Eudoxi, refert scripsisse Nicomachum, voluptatem esse factam ab Eudoxo ipsum bonum: hoc autem est quod decimo libro Nicomachiorum legimus. Verùm quid in hoc immoror? Nonne plurimi libri iam inter opera Aristotelis habentur, quos tamen esse Aristotelis vix quispiam ausit asserere? v. c. libri de Plantis, liber de Mundo ad Alexandrum, permultique alij. Neque verò istud ipsum est in Aristotele nouum: nam &Platoni, &M. Tullio, &Senecae, &Origeni, &DD. Cypriano, Hierony mo, Augustino, caeterisque magnis viris contigit fieri huiusmodi librorum suppositionem. Veruntamen, vt concedamus habere nos libros, qui iustè, ac legitimè Aristoteli adscribantur: ecce non leuius, quod subsilit incertitudinis caput. Incertum nimirum est, quid in illis vere, ac sincerè sit ipsius Aristotelis, adeò vt internosse liceat, quid in illis proprium sit Authoris, quid verò alienum. Memorant siquidem Strabo, Plutarchus, &alij, cùm Theophrastus haeredem Bibliothecae Aristotelis, &suae reliquisset Neleum Scepsium, defossos diu terrae iacuisse Aristotelis, ac Theophrasti libros, Attalicorum Regum metu, statim à morte Nelei. Post multum verò temporis, cùm iam penè blattis, ac tineis exesi, &humori labefactati, corruptique essent: erutos fuisse, ac venditos Appelliconi Teio, qui exportari curarit Athenas. Caeterùm cùm Appellicon aegrè ferret tam multas lituras, &corruptiones, voluisse Marte suo resarcire, reponereque omnia, provt magis ad Authorum mentem congruere iudicabat. Cùm verò non long post L. Sylla eosdem libros ex Graecia Roma deuexisset: scribunt demandatam curam Tyrannioni Grammatico, vt illos eosdem Aristotelis libros recenseret, ac denuò corrigeret, atque hunc rursus adiecisse, detraxisse immutasse omnia, provt diuinare poterat, ve Apolliconem prauè iudicasse, vel hanc, potiusquam aliam fuisse mentem Aristotelis, Sed &ferunt successisse Andronicum Rhodium (cuius iam antea meminimus) qui rursus pro suo captu priores illos emendare volens, susque deque euerterit omnia, detractis, adiectis, mutatisque pluribus.