# Opera omnia. Vol. 3 123.1-4

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 123.1 to 123.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/123.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/123.1

Per tot igitur Correctorum (ne verius dixeris Corruptorum, manus potuit ne textus Aristotelis ad nos purus peruenire: an non potiùs innumeris vitiatus in locis? primùm explicatis illis iniuriis temporis: ac deinde istis Censorum diuinationibus. Proinde verò, si iam proponatur sententia, vel vocabulum ex codicibus Aristoteleis: quonam argumanto discernes illud esse potius natiuum, & ipsius Aristotelis quàm supposititium, & alicuius praecitatorum Huc si conferas varietatem, oscitantiam, imperitiam librariorum, & exscribentium: apparebit huic Authori causa cum aliis pene omnibus communis, vt scilicet eiusdem loci variae lectiones fiant, ac proinde vt diuinare facilè non liceat, quaenam sint propria, primae uaque Authoris vestigia. Quod si hac ratione potuerunt errores innumeri in textum Graecum irrepere: quaeso ex te quâ solertiâ verti deinceps potuerint in Latinam linguam Aristotelei libri? Taceo certè ex hoc capite tantum squalorem, tantamque barbariem Aristotelem occupasse, vt Aristoteles rediuiuus sese iam prorsus non agnosceret. Ex hisce igitur causis effectum esse videtur vt inuersa, & confusa omnia in Aristotele appareant. Ptimùm quippe libri ipsius variè disponuntur, diuiduntur, subdistinguuntur Deinde multa reperies in hisce exemplaribus, quae in illis desiderabis. Sic enim Graeci ac Latini codices plurima habent, quae tamen in codicibus Commentatoris deficiunt. Rursus & translationes minimè conueniunt non modò Latina, & Arabica: sed ne Latinae quidem inter se. Postremò textum attendens, quoties videas Aristotelem epilogum concludere, & non longè tamen post eanden rursùs aggredi materiam, quasi iam antea nihil de illa dixisset? Quoties incipit ex abrupto, & citra omnem connexionem? Quotie inchoatam, & semiperfectam abrumpit periodum, alioque digreditur? Quoties alia eiusmodi accumalat vitia? quae in egregium sanè scriptorem nequaquam possunt competere. Attamen verò & istud quoque gratis, vltroque concedatur: vt scilicet nihil habeatur in Aristotelicis libris, quod Aristotelicum non sit. Adhuc nihilominus & stylus, & modus scribendi Aristotelis doctrinam illius sic incertam facit, vt ad mentem eius exspicandam Delio sit opus vrinatore. Quantumcunque enim possit esse copiosus & elegans in rebus facilioribus: in difficilioribus tamen, & quae explicatiorem exigebant perspicuitatem, ita est ambiguus, ita breuis, ita truncatus: vt exinde maximam fecisse videatur Sectatoribus diuinandi copiam.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
