Latin
128.1 to 128.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 128.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
An non ergo OEdipus eris, si generalem illius notionem expresseris? cùm in vniuersa Physica Aristotelea nullum verbum occurrat frequentiùs. Alterum, an non, cùm forma sit actus materiae, materia verò ens in potentia: haec definitio sit formae, &non motus propria? Certè ipse id non explicat Praetereo quòd eodem capite species motus eodem genere definit hoc modo, Alteratio est actus alterabilis, vt alterabile est, &c. Certi enim proximum genus vitiosè dissimilat, quod iam Motum constituit. Sed nimirum hoc genus remotum cordi ipsi, &curae est Praetereo &quod cap. 2. eiusdem lib. 3. motum diuidit, priusquam definiat. Iam lib. 4 cap 3. proponit nouem modos, quibus aliquid dicatur esse in alio. At nonne tamer praeter illos plurimi quoque alij sunt? veluti esse in tempore, in subiecto, &c. Certè Zenoini postea respondens docet locum non esse in alio, tanquam in loco, sed tanquam in subiecto. Capite 4. peccat postulando, vt Locus sit Terminus; cùm iis, quibuscum agit, concedere nolit, vt sit Spatium. Cedò autem quàm sufficienter probet Caelum esse in loco, ex eo quòd mouetur? cùm praesertim illud destituatur ambiente superficie: &ipse locum esse nolit quod superficies non uit. Capite 9. quando ex motus celeritate probat non dari vacuum: concludit contra vacuum separatum, non contra respersum quale ponebant veteres. Libro 5. capite 2. habetur insufficiens Categoriarum enumeratio: Itemque ratio insufficiens, quod Actio, &Passio motus non sint: quia daretur motus alterius motus. Quidni enim ita sit? nonne videre saepiùs licet vnum motum sic esse causam alterius, vt iste sit tertij, &tertius quarti, &c. Capite 4. nonne si rectè partitus opposita in Organo fuerat; vitiosè iam diui dit in contraria, &contradicentia? Nota porrò cap. 5. egregiam huiusmodi oppositionis motuum partitionem, Contrarij motus sunt vel ex eodem in idem: vel ex contrarijs: vel in contraria: vel ex contrario ei, qui est in contrarium: vel ex contrario in contrarium ei, qui est ex contrario in contrarium. Libro 6. cap.