# Opera omnia. Vol. 3 128.5-6

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3, 128.5 to 128.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/128.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/128.5

1 proponit quaestionem generalem de incompositione continui ex insectilibus: probat de sola linea. Neque verò adhuc de linea concludit: sed de solis punctis, quòd nimirùm continua non sint. Item absurdè postu lat quod probare potiùs deberet, inter duo quaelibet puncta intercipi lineam. Neque veri minùs ineptè pro absurdo ponitur, quòd Continuum sit sinitè diuiduum: cùm hoc enim in quaestione sit, oppositum adhuc non probauit. Libro 7. capite 3. excludit ab Altera tione figuras, & habitus. Quonam ergo genere motus acquirentur? non generationis: non lationis? non accretionis? at iam ipsi nullum superest. Lib. 8. cap. 1. rationes profert omninò insufficientes pro aeternitate motus: quod probandum inferiùs est. Capite deinde 5. probat veniendum ad vnum primum Motorem: quia si Homo, manus, baculus moueant, Homo erit primum. Cedò quàm egregiè! Quid enim? vnicum ne (si haec ratio valeat) an verò plurima sunt futura prima Mouentia? Verùm circa insufficientiam rationum, quibus Aristoteles probat Motoris primi existentiam, caeteraque attributa, immorandum nobis non est: cùm illam etiam ostendant & Scotus, & alij.

---

Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
