Latin
129.1 to 129.4
Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 129.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod attinet potissimùm firmitatem illius principii, Quicquid mouetur ab alio monetur, aliquid etiam colligere erit ex dicendis infra cùm de contradictionibus. Nunc cùm eodem capite probat aeternitatem mobilis ex aeternitate Motoris, nonne constat posse inferri quaecumque nunc generantur, vel mouentur in his inferioribus aeterna esse? Quia scilicet generantur, vel mouentur à Caelo, vel DEO, qui Motor aeternus sit. Capite 7. tres solùm facit Prioris species; an non ergo illae duae deficiunt, quas adiecit in Organo? Capite 9. probaturus continuitatem, &perpetuitatem Lationis: probat solùm de primarum eius inter caeteros motus: illam vocans simpliciter motum, reliquas species secundum quid Ex opere DE CAELO, ET MVNDO, lib. I. cap. 1. cedò quàm egregia sufficiensque sit demonstratio perfectionis Mundi? Mundus, inquit, perfectus est, quia continet corpora: corpus autem perfectum est, quia continet trinam dimensionem: trina dimensio perfecta est, quia tria sunt omnia: tria verò sunt omnia, quia si sint vel vnum, vel duo, adhuc non dicimus omnia: sed cùm primùm tria sunt, appellare possumus omnia. O quàm egregia! ô quàm sufficiens! Capite 2. probat tres esse motus simplices, quia datur triplex dimensio. An non solers penitùs, legitimaque consequutio? Item definit corpora simplicia, quae habent motus principium secundum naturam: quasi mixta contrà habeant? Capite 3. graue, &leue definit: postquam de illis ram multa dixit superiore capite. Itemque confirmans Caeli inalterabilitatem, de solis prima, &tertia speciebus qualitatis probat. Sed &rationum insufficientia magis declarabitur cùm de alterabilitate caelestis materiae. Capite 8. probat admodum insufficienter vnitatem Mundi: vt suo etiam loco demonstrabitur. Capite 9. declarat, quot modis dicatur Caelum: postquam tam multa de Mundo sub nomine Caeli meminit. Capite 10. demonstrandum sumit Mundum esse ingenerabilem, &incorruptibilem: quod tamen deinde non praestat, nisi quia videtur aliorum opiniones soluere. Capite ij. definit quid sit, quamque variis modis dicatur ingenerabile, generabile, incorruptibile, corruptibile: postquam superiore cap. &cap. etiam 3. toties est vsus hisce terminis. Libro 2. cap. 3. confundit priuantia cum contrariis: dum scilicet frigidum facit priuationem calidi Cap. 5. rationem reddit cur Caelum in hanc, potiusquam in illam partem moueatur, quia motus est ad honorabiliora: ipsum autem antè est honorabilius, quàm post.